라틴어 문장 검색

Male me, quin vera faterer, continui, male, quin, ut oportuit, oscula ferrem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 59:5)
Dedit oscula nato non iterum repetenda suo, pennisque levatus ante volat comitique timet, velut ales, ab alto quae teneram prolem produxit in aera nido, hortaturque sequi damnosasque erudit artes et movet ipse suas et nati respicit alas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 22:7)
Tepido dant oscula ligno adfusique suae radicibus arboris haerent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 33:5)
Et quoniam mihi fas ad vos incumbere non est, erigite huc artus et ad oscula nostra venite, dum tangi possunt, parvumque attollite natum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 34:11)
Illa quidem primo nullos intellegit ignes nec peccare putat, quod saepius oscula iungat, quod sua fraterno circumdet bracchia collo, mendacique diu pietatis fallitur umbra.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 42:5)
Aut nostro vetitus de corde fugabitur ardor, aut hoc si nequeo, peream, precor, ante toroque mortua conponar, positaeque det oscula frater.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 43:30)
Esse quidem laesi poterat tibi pectoris index et color et macies et vultus et umida saepe lumina nec causa suspiria mota patenti et crebri amplexus, et quae, si forte notasti, oscula sentiri non esse sororia possent:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 46:5)
est mihi libertas tecum secreta loquendi, et damus amplexus et iungimus oscula coram, quantum est, quod desit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 46:16)
Oscula dat reddique putat loquiturque tenetque, et credit tactis digitos insidere membris, et metuit, pressos veniat ne livor in artus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 32:9)
Ut rediit, simulacra suae petit ille puellae incumbensque toro dedit oscula:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 34:1)
dataque oscula virgo sensit et erubuit timidumque ad lumina lumen attollens pariter cum caelo vidit amantem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 34:9)
Retinet malus ardor amantem, ut praesens spectem Cinyram tangamque loquarque osculaque admoveam, si nil conceditur ultra.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:31)
Virginei Cinyras haec credens esse timoris, flere vetat siccatque genas atque oscula iungit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 40:3)
Namque pharetratus dum dat puer oscula matri, inscius exstanti destrinxit harundine pectus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 52:4)
libet hac requiescere tecum (et requievit) humo pressitque et gramen et ipsum, inque sinu iuvenis posita cervice reclinis sic ait ac mediis interserit oscula verbis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 53:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION