라틴어 문장 검색

quippe videre licet vivos existere vermes stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est intempestivis ex imbribus umida tellus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 19:6)
et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos suscipere et partu possent ditescere dulci.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:9)
significari vero decimo mense semen in utero animatum in vitam grandescere, quod, donec erumpat in lucem, mollibus naturae vinculis detinetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 5:5)
nam qui adhuc in ipsis vel paululum detinetur horret ammonitionem et formidat relatum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 9:2)
ideo sitim quam repperit nullo solatio sublevat, immo quicquid foris humoris nactus est exorbet, et inde penuria eius, quae sitis vocatur, augetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 19:4)
Nec te detineat miri radiata colossi Quae Rhodium moles vincere gaudet opus.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXX6)
Rerum certa salus, terrarum gloria, Caesar, Sospite quo magnos credimus esse deos, Si festinatis totiens tibi lecta libellis Detinuere oculos carmina nostra tuos, Quod fortuna vetat fieri, permitte videri, Natorum genitor credar ut esse trium.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XCI1)
Baiana nostri villa, Basse, Faustini Non otiosis ordinata myrtetis Viduaque platano tonsilique buxeto Ingrata lati spatia detinet campi, Sed rure vero barbaroque laetatur.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII1)
Varro, Sophocleo non infitiande coturno, Nec minus in Calabra suspiciende lyra, Differ opus, nec te facundi scaena Catulli Detineat, cultis aut elegia comis;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXX1)
Narnia, sulphureo quam gurgite candidus amnis Circuit, ancipiti vix adeunda iugo, Quid tam saepe meum nobis abducere Quintum Te iuvat et lenta detinuisse mora?
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCIII1)
Amphora quod nigri, sed longe, fracta Falerni, Quod qui Sicanias detinet hortus apes;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, VIII4)
De Pompeiano saepe est eiecta theatro Quae duxit silvas detinuitque feras.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXVI Idem1)
sciendum tamen est, licet alia euphoniae causa varientur vel in generibus vel in numeris, 'nactus' tamen et 'passus' 'n' penitus numquam accipere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4803)
solvite corde metum teucri] qui pollicetur statim debet promittere, tunc subiungere si qua vult, ne exspectatione suspensus detineatur auditor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5624)
annos demoror quasi festinantes diu vivendo detineo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6472)

SEARCH

MENU NAVIGATION