라틴어 문장 검색

Nam praeter philosophiae et astronomiae amplam illam copiam, de qua supra disseruimus, non parva sunt alia quae traxit a Graecis et carmini suo tamquam illic nata conseruit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 2:3)
haec tibi quaestio nata est ex incuria veteris lectionis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 9:2)
Hinc Horo nata quaestionis occasio, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 7:1)
nullosque Catonis in actus Subrepsit partemque tulit sibi nata voluptas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:43)
Quod tibi, Roma, fuga Pyrrhus trepidante reliquit, Quo te Fabricius regi non vendidit auro, Quidquid parcorum mores servastis avorum, Quod dites Asiae populi misere tributum, Victorique dedit Minoia Creta Metello, Quod Cato longinqua vexit super aequora Cypro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:55)
Hunc quoque, quo superos humanaque polluit anno, Lege tribunicia solio depellere avorum Curio tentarat, Libyamque auferre tyranno, Dum regnum te, Roma, facit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:69)
Nobile cur robur Fortunae vulnere primo, Femina, tantorum titulis insignis avorum, Frangis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:38)
obliquo maculat qui sanguine regnum, Et Numidas contingit avos, iam supplice Varo Intumuit, viditque loco Romana secundo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:42)
Hanc, ut fama, deus, quem toto litore pontus Audit ventosa perflantem murmura concha, Hanc et Pallas amat, patrio quae vertice nata Terrarum primam Libyen (nam proxima coelo est, Ut probat ipse calor) tetigit, stagnique quieta Vultus vidit aqua, posuitque in margine plantas, Et se dilecta Tritonida dixit ab unda.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:16)
Non mixti foedera tangunt Te generis, nec nata iubet moerere neposque?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:68)
Condidit hic natae cineres nomenque sacravit Quod legis Antullae, dignior ipse legi.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXIV2)
Qui scit, quam quis amet, qui per convivia currit, Hirpini veteres qui bene novit avos.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXIII9)
Bis vicine Nepos - nam tu quoque proxima Florae Incolis et veteres tu quoque Ficelias - Est tibi, quae patria signatur imagine voltus, Testis maternae nata pudicitiae.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXVII1)
Doctorum Licini celeberrime Sura virorum, Cuius prisca gravis lingua reduxit avos, Redderis - heu, quanto fatorum munere!
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XLVII1)
Gratus sic tibi, Paule, sit December, Nec vani triplices brevesque mappae Nec turis veniant leves selibrae, Sed lances ferat et scyphos avorum Aut grandis reus aut potens amicus, Seu quod te potius iuvat capitque;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION