라틴어 문장 검색

Quare idem Noe vineam primum plantaverit, id est, rem non necessariam, cum fontes ad potum sufficiant:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 1:4)
Unde et illud majore sollicitudine solvendum arbitror, quia justus prius quae voluptuaria, quam quae necessaria sunt requirit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 4:6)
Necessarii enim fructus sunt tritici et hordei, sine quibus non possumus vivere:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 4:7)
Necessaria enim alimenta vivendi Deo detulit, quod erat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 4:10)
Superfluum autem vinum hominibus, et non necessarium.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 4:11)
Necessarius est ergo potus, sicut cibus:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 5:2)
Siti utique necessarius a Domino constitutus:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 5:4)
Et ideo ad potum necessarium fontes et flumina convenit derivare, quae non utique manu hominis effecta, sed Domini Dei nostri jussu et operatione fluxerunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 5:6)
Veritatis enim absolutio semper est simplex.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 13:2)
Sed accidebat non numquam, ut opulenti pulsantes praesidia potiorum, eisdemque tamquam ederae celsis arboribus adhaerentes, absolutionem pretiis mercarentur immensis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 9:2)
Sed ubi ventum est Aquileiam, Marinus tribunus ex campidoctore eo tempore vacans, auctor perniciosi sermonis, et alioqui naturae ferventis, in taberna relictus, dum parantur itineri necessaria, lateri cultrum longiorem casu repertum impegit, statimque extractis vitalibus, interiit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 10:2)
Residui ducti Mediolanum, excruciatique tormentis, et confessi inter epulas petulanter se quaedam locutos, iussi sunt attineri poenalibus claustris, sub absolutionis aliqua spe (licet incerta). Protectores vero pronuntiati vertere solum exilio, ut Marino eisdem consciis mori permisso, veniam Arbetione meruere precante.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 11:1)
Et quamquam utilia moneret et necessaria, ventis tamen loquebatur incassum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 8:1)
Cumque res in inquisitionem veniret, necessariisque negotio tentis, obiectorum probatio speraretur, tamquam per saturam subito cubiculariis suffragantibus, ut loquebatur pertinax rumor, et vinculis sunt exutae personae quae stringebantur ut consciae, et Dorus evanuit, et Verissimus ilico tacuit, velut aulaeo deposito scenae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 6장 3:1)
Ob quae praefecto praetorio ferri non posse clamante, se repente factum infidum, cui Augustus summam commiserit rerum, Iulianus eum sedatius leniens, scrupulose computando et vere, docuit non sufficere solum, verum etiam exuberare capitationis calculum ad commeatuum necessarios apparatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 3장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION