라틴어 문장 검색

cum autem fatum sit vinculum, per quod inferiora trahuntur ad superiora, videbitur fatum necessitatem imponere rebus.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 4:3)
ergo dispositio superiorum adhaerens inferioribus necessitatem imponit eis.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 5:3)
contingenter igitur se habet ad res et non imponit necessitatem.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 7:4)
et ideo nullam necessitatem imponit rebus, sed inclinat ad effectus caelestium, si non sit opposita dispositio fortior in materia in contrarium movens.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 9:2)
cum enim sit effectus caelestis circuli et similitudo quaedam ipsius, sicut forma ordinis alicuius similis est ipsi causae ordinis eiusdem – et in caelesti circulo quoad nos infinita consideranda sunt, sicut stellae in numero et specie et virtutibus et situs earum in circulo declivi et extra ipsum et distantiae et coniunctiones et quantitas anguli, sub quo indicit radius, et pars fortunae et gradus lucidi et umbrosi in puteis et in turribus existentes et huiusmodi infinita quoad nos, videbitur etiam, quod effectus eius a nobis sciri non possit.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 2:2)
(2) Item, circulus continet datorem vitae et datorem fortunae et datorem sensus et intellectus, qui hyleg et alchochoden a matemathicis vocantur;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 3:1)
Perfectis autem his septem conversionibus seminis embryo habet ea quae ad necessitatem exiguntur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:33)
Sed hoc sicut primo diximus, necessitatem rebus non imponit, sed facile mutabilem inclinationem.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 16:3)
quasi necessitate quadam teneretur in hac vita, non voluntate.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 4:8)
I, 21), aliud ad necessitatem vitae referens, aliud ad mortis utilitatem.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 5:11)
Multas igitur occupationes nobis corporis hujus necessitas gignit, atque usus invehit, quibus impeditur animae vigor, ac revocatur intentio.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 6:1)
cum debuerit in tanta positus necessitate rogare, ut jam oraret nec differret, respondit:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 2:4)
Sed hoc interest, quod iste necessitate suos deserit propter metum legis:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:5)
Non habes in quo necessitatem magis, quam mentem tuam arguas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:24)
Nam qui peccatum suum ad quamdam referunt, ut gentiles asserunt, decreti aut operis sui necessitatem, divina arguere videntur, quasi ipsorum vis causa peccati sit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION