라틴어 문장 검색

Pompeio nefarium bellum indixerat, magistratuum privatorumque caedis effecerat, domum mei fratris incenderat, vastarat Etruriam, multos sedibus ac fortunis eiecerat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 32장 1:3)
et cum sciret de damno legem esse Aquiliam, tamen hoc ita existimavit, apud maiores nostros cum et res et cupiditates minores essent et familiae non magnae magno metu continerentur ut perraro fieret ut homo occideretur, idque nefarium ac singulare facinus putaretur, nihil opus fuisse iudicio de vi coactis armatisque hominibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 4장 2:1)
nunc, sive illa defensione uti voluisses sive hac qua uteris, condemneris necesse est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 13장 2:2)
ego ipse tecto illo disturbato si hodie postulem, quod vi aut clam factum sit, tu aut per arbitrum restituas aut sponsione condemneris necesse est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 23장 1:3)
qua in re ita diligens erat quasi ei qui magna fide societatem gererent arbitrium pro socio condemnari solerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 3:3)
alterum incredibile est, alterum nefarium, et ante hoc tempus utrumque inauditum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장 1:3)
ceratam uni cuique tabellam dari cera legitima, non illa infami ac nefaria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 7장 2:4)
audebis ita accusare alterum ut quo minus tute condemnere recusare non possis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장 1:3)
ego hoc uno crimine illum condemnem necesse est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장3)
eam quam nihil accusas damnas - condemnas dixisset qui versum effugere vellet - , bene quam meritam esse autumas dicis male merere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 4:2)
iactam et inmissam a te nefariam in me iniuriam semper duxi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 1장 1:4)
nec vero ego is, a quibus accusatus aut a quibus condemnatus sum, habeo quod suscenseam, nisi quod mihi nocere se crediderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 98:2)
in quo beatior ille, qui huic nefariae voci paruit, quam is, qui tam scelerate imperavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 56:2)
' Hinc scies inquit Eumolpus Epicurum esse hominem divinum, qui eiusmodi ludibria facetissima ratione condemnat . . . ceterum Lichas ut Tryphaenae somnium expiavit,quis inquit prohibet navigium scrutari, ne videamur divinae mentis opera damnare?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 104:6)
Ego et Cornelius Tacitus, adesse provincialibus iussi, existimavimus fidei nostrae convenire notum senatui facere excessisse Priscum immanitate et saevitia crimina quibus dari iudices possent, cum ob innocentes condemnandos, interficiendos etiam, pecunias accepisset.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION