라틴어 문장 검색

et cum vis neglegeretur, avaritiam praefecti emercatur, obtestante Casperio, ne socius rex, ne Armenia donum populi Romani scelere et pecunia verterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 45장9)
Interim Corbulo numquam neglectam Euphratis ripam crebrioribus praesidiis insedit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 9장1)
levitati ac magnificentiae et aliquando luxu indulgebat, idque pluribus probabatur qui in tanta vitiorum dulcedine summum imperium non restrictum nec perseverum volunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 48장6)
iniit epulas, somno indulsit, ut quamquam coacta mors fortuitae similis esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 19장6)
minimum inter tot ac tanta locum obtinent imagines ac tituli et statuae, quae neque ipsa tamen negleguntur, tam hercule quam divitiae et opes, quas facilius invenies qui vituperet quam qui fastidiat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 8장 4:1)
quod adeo neglegitur ab horum temporum disertis, ut in actionibus eorum huius quoque cotidiani sermonis foeda ac pudenda vitia deprehendantur;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 32장 3:1)
inesse quin etiam sanctum aliquid et providum putant, nec aut consilia earum aspernantur aut responsa neglegunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 8장 2:1)
Convictibus et hospitiis non alia gens effusius indulget.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 21장 2:1)
si indulseris ebrietati suggerendo quantum concupiscunt, haud minus facile vitiis quam armis vincentur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 23장 2:1)
ne famam quidem, cui saepe etiam boni indulgent, ostentanda virtute aut per artem quaesivit:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 9장 5:1)
densum legionum agmen, sparsa auxiliorum manus altiora murorum sagittis aut saxis incessere, neglecta aut aevo fluxa comminus adgredi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장2)
causa fingendi fuit ut diplomata Othonis, quae neglegebantur, laetiore nuntio revalescerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 54장3)
Ceterum non ita ducibus indulsit Vitellius ut non plus militi liceret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 94장1)
Flavianarum partium duces omissa prioris fortunae defensione pro Vespasiano magnifice, pro causa fidenter, de exercitu securi, in Vitellium ut inimici praesumpsere, facta tribunis centurionibusque retinendi quae Vitellius indulsisset spe;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 9장11)
versas illuc omnium mentis, dum Vitellius amicorum inimicorumque neglegens fovet aemulum principis labores e convivio prospectantem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION