라틴어 문장 검색

quod ego, dum saluti sociorum consulo, dum impudentiae non nullorum negotiatorum resisto, dum nostram gloriam tua virtute augeri expeto, feci non sapienter, praesertim cum id commiserim ut ille alter annus etiam tertium posset adducere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 1장 2:4)
tu cum pecuniae, cum voluptati, cum omnium rerum cupiditati resistes, ut facis, erit, credo, periculum ne improbum negotiatorem, paulo cupidiorem publicanum comprimere non possis nam Graeci quidem sic te ita viventem intuebuntur ut quendam ex annalium memoria aut etiam de caelo divinum hominem esse in provinciam delapsum putent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 1:7)
senatorum enim urna copiose absolvit, equitum adaequavit, tribuni aerarii condemnarunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 7:8)
quo die haec scripsi Drusus erat de praevaricatione a tribunis aerariis absolutus in summa quattuor sententiis, cum senatores et equites damnassent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 15 4:1)
nostra memoria senatores ne in suis quidem periculis mutare vestem solebant:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 12장 2:2)
qua in turba C. Vibienus senator, vir optimus, cum hoc cum esset una, ita est mulcatus ut vitam amiserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 2:2)
frequentissimo senatu nuper in Capitolio senator inventus est qui Milonem cum telo esse diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장 2:8)
nam P. Fabius nuper emit agrum de C. Claudio senatore, cui fundo erat adfinis M. Tullius, sane magno, dimidio fere pluris incultum exustis villis omnibus quam quanti integrum atque ornatissimum carissimis pretiis ipse Claudius . . .
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 6장 2:2)
Octāviānus ā Cicerōne laudātur et in partēs senātōrum addūcitur.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Bellum cīvīle15)
senātōrēs, ā Cicerōne excitātī Antōnium hostem populī Rōmānī dēclārāvērunt;
(옥스포드 라틴 코스 2권, Bellum cīvīle18)
senātōrēs, adventū eius territī, invītī eī concessērunt.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Bellum cīvīle25)
lēgātī Rōmam mittuntur quī senātōrēs iubent hunc triumvirātum lēge cōnstituere.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Bellum cīvīle34)
urbs occupātur, senātōrēs cōguntur omnia facere quae illī cupiunt.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Bellum cīvīle36)
Cum deinde diligentius exploraremus, qui homines inhabitarent nobile solum, quodve genus negotiationis praecipue probarent post attritas bellis frequentibus opes, O mi inquit hospites, si negotiatores estis, mutate propositum aliudque vitae praesidium quaerite.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 116:3)
Nam similiter et masculina et feminina in TOR exeunt, ut hic et haec senator, hic et haec balneator, licet Petronius usurpaverit balneatricem dicens
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, II4)

SEARCH

MENU NAVIGATION