라틴어 문장 검색

hoc cum nympha rescisset, luminibus eum orbavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 207)
hunc igitur cum nympha Nomia amaret et ille eam sperneret et Chimaeram potius sequeretur, ab irata nympha amatrice luminibus orbatus est deinde (in) lapidem versus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 683)
carpent tua poma nepotes ac si diceret, nihil est quod possis timere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 502)
scipiadas pro Scipionibus, ut "ducit Amazonidum" pro 'Amazonum'. Scipiones autem duo fuerunt, avus et nepos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1701)
"Scit hoc Nepos et Cassius in historia, et Thallus ac Diodorus hoc loquuntur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:9)
moveor enim tali amico orbatus, qualis, ut arbitror, nemo umquam erit, ut confirmare possum, nemo certe fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 13:2)
sed nec illa exstincta sunt alunturque potius et augentur cogitatione et memoria mea, et, si illis plane orbatus essem, magnum tamen affert mihi aetas ipsa solacium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 131:3)
etenim si viveret Q. Hortensius, cetera fortasse desi- deraret una cum reliquis bonis et fortibus civibus, hunc autem aut praeter ceteros aut cum paucis sustineret dolorem, cum forum populi Romani, quod fuisset quasi theatrum illius ingeni, voce erudita et Romanis Graecisque auribus digna spoliatum atque orbatum videret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 2장 1:1)
Quae tribuebat idem Accius etiam Q. Maximo L. Paulli nepoti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 2:1)
et quoniam Stoicorum est facta mentio, Q. Aelius Tubero fuit illo tempore, L. Paulli nepos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 1:1)
duo etiam Metelli, Celer et Nepos, non nihil in causis versati nec sine ingenio nec indocti, hoc erant populare dicendi genus adsecuti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장 3:1)
C. Sicinius igitur Q. Pompei illius, qui censor fuit, ex filia nepos, quaestorius mortuus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 1:1)
quis tota Italia veneficus, quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricida, quis testamentorum subiector, quis circumscriptor, quis ganeo, quis nepos, quis adulter, quae mulier infamis, quis corruptor iuventutis, quis corruptus, quis perditus inveniri potest, qui se cum Catilina non familiarissime vixisse fateatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 7:4)
modo enim fuit Carneadis, quem videre videor - est enim nota imago - , a sedeque ipsa tanta ingenii magnitudine orbata desiderari illam vocem puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 6:7)
qui cum in hac ipsa philosophia, ad quam te hortamur, excelleret Theophrastique esset auditor, multa praeclara in illo calamitoso otio scripsit non ad usum aliquem suum, quo erat orbatus, sed animi cultus ille erat ei quasi quidam humanitatis cibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 73:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION