-
me sine, quem semper voluit fortuna iacere, huic animam extremam reddere nequitiae.
- (섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 611)
-
et contra magnum potes hos attollere Solem, nec tremis admissae conscia nequitiae?
- (섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1518)
-
hoc verum est, tota te ferri, Cynthia, Roma, et non ignota vivere nequitia?
- (섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 51)
-
quae manus obscenas depinxit prima tabellas et posuit casta turpia visa domo, illa puellarum ingenuos eorrupit ocellos nequitiaeque suae noluit esse rudis.
- (섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 617)
-
aut pudor ingenuus, aut reticendus amor quod si tam facilis spiraret Cynthia nobis, non ego nequitiae dicerer esse caput, nec sic per totam infamis traducerer urbem, urerer et quamvis, nomine verba darem.
- (섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 24a3)
-
tibia continuis succumbat rauca choreis, et sint nequitiae libera verba tuae, dulciaque ingratos adimant convivia somnos;
- (섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1012)
-
flamma per incensas citius sedetur aristas, fluminaque ad fontis sint reditura caput, et placidum Syrtes portum et bona litora nautis praebeat hospitio saeva Malea suo, quam possit vestros quisquam reprehendere cursus et rabidae stimulos frangere nequitiae.
- (섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 194)
-
igitur praefata venerabilis fratris mei nunc iam presbyteri Agrippini, ne iniuriosum sit dixisse nequitiis, certe fatigatur argutiis;
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Pragmatio salutem 2:1)
-
quo fit, ut se illi voluptuosius turba postponat superiorum, sermonem maximo temperamento cum conloquente dispensat, in quo non patitur ullam aut verecundiam externus aut familiaris iniuriam, aut credulus invidiam aut curiosus repulsam aut suspiciosus nequitiam, aut peritus calumniam aut imperitus infamiam, simplicitatem columbae in ecclesia servat, in foro serpentis astutiam;
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Sulpicio suo salutem 4:2)
-
esto, sit indulgentia dignum, quod reformidant catuli tui bestiis appropinquare terribilibus corpulentisque:
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 11:3)
-
Ignosce desueta repetenti atque ob impleta quae iusseras nihil amplius quam raritatis indulgentiam praestolaturo.
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 2:1)
-
"hunc et bissenos - sic indulgentia pergat praesidis Ausonii - cernes attollere fasces ante diem;"
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam81)
-
dextra bis octonis fluxerunt saecula lustris, atque aevi sine nube tenor, quam dives in usus natorum totoque volens excedere censu, testis adhuc largi nitor inde adsuetus Etrusci, cui tua non humilis dedit indulgentia mores.
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum54)
-
o sidere dextro edite, multa tibi divum indulgentia favit!
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 35)
-
Ergo age iam magno - ducis indulgentia pulsat certaque dat votis hilaris vestigia frater - surge animo et fortes castrorum concipe curas, monstrabunt acies Mavors Actaeaque virgo, flectere Castor equos, umeris quatere arma Quirinus, qui tibi tam tenero permisit plaudere collo nubigenas clipeos intactaque caedibus arma.
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii46)