라틴어 문장 검색

in ea quidquid notabile est, animo diligenter adfigunt, ut sine cunctatione ac mora partes eius omnes cogitatio possit percurrere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 113:1)
sciat autem, si quis haec forte minus adhuc peritus distinguendi vim cuiusque verbi leget, non probitatem a me reprehendi, sed verecundiam, quae est timor quidam reducens animum ab iis quae facienda sunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 103:1)
Namque avaritia fidem, probitatem ceterasque artis bonas subvortit;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 10장5)
Qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est neque fortuna eget, quippe quae probitatem, industriam aliasque artis bonas neque dare neque eripere cuiquam potest.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 1장4)
At contra quis est omnium his moribus, quin divitiis et sumptibus, non probitate neque industria cum maioribus suis contendat?
(살루스티우스, The Jugurthine War, 4장7)
Sed quoniam parum tuta per se ipsa probitas est neque mihi in manu fuit, Iugurtha qualis foret, ad vos confugi, patres conscripti, quibus, quod mihi miserrimum est, cogor prius oneri quam usui esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장7)
industria, probitas, militiae magna scientia, animus belli ingens domi modicus, libidinis et divitiarum victor, tantummodo gloriae auidus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 63장5)
Illud autem te admoneo, ne eorum more, qui non proficere sed conspici cupiunt, facias aliqua, quae in habitu tuo aut genere vitae notabilia sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 1:1)
Inaequalitatem scias esse, ubi quae eminent, notabilia sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 1:3)
Praeter istos, quorum, si nihil aliud, rectae voces sunt, alipilum cogita tenuem et stridulam vocem, quo sit notabilior, subinde exprimentem nec umquam tacentem, nisi dum vellit alas et alium pro se clamare cogit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 2:3)
In nostris quoque herbis vim eandem, sed minus manifestam et notabilem poni, quam persequatur et contrahat animal huic rei genitum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 4:4)
Descripturus infamem et nimiis notabilem deliciis Horatius Flaccus quid ait ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 13:1)
Concupiscuntur enim etiam parva, si notabilia sunt, si rara.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 3:2)
Ut inter istos nomen invenias, opus est non tantum luxuriosam rem, sed notabilem facere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 14:6)
Erat enim homo summae probitatis qui nec facere iniuriam nec pati sciret.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 7:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION