라틴어 문장 검색

qua computatione vincit tamen reditus septem iugerum, secundum opinionem Graecini, usuram triginta duorum milium quadringentorum octoginta nummorum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 9:4)
siquidem, ut cultoris neglegentia sex milia seminum intereant,reliqua tamen decem milia tribus milibus nummorum libenter et cum lucro redemptorum erunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 13:1)
Nam minores persequi supervacuum fuit, pro quibus nulla merces dependitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 8:4)
Sic enim digna merces sequitur operam et impensam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 5:4)
Nam nostri pudet seaculi, si credere volumus, inveniri qui quaternis milibus nummorum binas aves mercentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 10:1)
Saevitiam annonae incusante plebe statuit frumento pretium quod emptor penderet, binosque nummos se additurum negotiatoribus in singulos modios.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 87장1)
illic adultus inter extorris et liberalium artium nescios, mox per Africam ac Siciliam mutando sordidas merces sustentabatur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 13장6)
nam coepto apud Fidenam amphitheatro Atilius quidam libertini generis, quo spectaculum gladiatorum celebraret, neque fundamenta per solidum subdidit neque firmis nexibus ligneam compagem superstruxit, ut qui non abundantia pecuniae nec municipali ambitione sed in sordidam mercedem id negotium quaesivisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 62장3)
dat Parthorum copias, mittit qui auxilia mercede facerent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 33장4)
nec iam aliud Artabano reliquum quam si qui externorum corpori custodes aderant, suis quisque sedibus extorres, quis neque boni intellectus neque mali cura sed mercede aluntur ministri sceleribus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 36장6)
nec quicquam publicae mercis tam venale fuit quam advocatorum perfidia, adeo ut Samius, insignis eques Romanus, quadringentis nummorum milibus Suillio datis et cognita praevaricatione ferro in domo eius incubuerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 5장3)
quod si in nullius mercedem negotia agantur pauciora fore:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 6장4)
prompta sibi exempla, quantis mercedibus P. Clodius aut C. Curio contionari soliti sint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 7장9)
augetur flagitii merces, et Pollio occulta corruptione impellit milites ut pacem flagitarent seque praesidium omissuros minitarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 46장7)
ne quis ad causam orandam mercede aut donis emeretur, ne designatis quaestoribus edendi gladiatores necessitas esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 5장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION