라틴어 문장 검색

Quod cum imperator agnovisset - nam ignis eum certum nuntium deferebat -, festine rediit in terram suam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 32:12)
Interim, dum haec aguntur, ordinatur Dodilo Camaracensium vel Atrebatensium ecclesiae episcopus *XVI. Kal.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 35:4)
Interim, dum missi inter illos discurrerent, Balduinus relictis sociis ivit ad regem Odonem et promisit se de reliquo fidelem illi fore.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 38:1)
Interim Nortmanni Meldis civitatem obsidione vallant, machinas instruunt, aggerem conportant ad capiendam urbem.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 39:1)
et nuntiis intercurrentibus munerati ab eo, regressi a Parisius relictoque Sequanam, per mare navale iter atque per terram pedestre et equestre agentes, in territorio Constantiae civitatis circa castrum Sancti Lauti sedem sibi faciunt ipsumque castrum oppugnare non cessant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIIII 41:6)
Septembrio vero mense Karolus cum suis redit in Francia inprovise, atque intercurrentibus nuntiis invicem pacem faciunt usque in pascha.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:12)
Sed intercurrentibus nuntiis distulit rex profectionem et Karoli fidelibus indixit placitum usque post pascha, ut hieme sine discordiis agerent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 54:10)
et intercurrentibus nuntiis venit Karolus ad eum;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 58:3)
Sed ille suis adunatis fidelibus venit contra Karolum, nuntiisque discurrentibus inter eos, Karolus nullo peracto negotio rediit in regnum suum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 62:1)
Interim autem iterum invaserunt pagani partes Frisiae, et interfecta est de paganis non minima multitudo.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 53:4)
haec interim quae dixi pauca recita Latine a me enuntiata.- Vtrum igitur putas philosopho non secundum Cynicam temeritatem rudi et indocto, sed qui se Platonicae scolae meminerit, utrum ei putas turpe scire ista an nescire, neglegere an curare, nosse quanta sit etiam in istis prouidentiae ratio an de diis immortalibus matri et patri credere?
(아풀레이우스, 변명 36:9)
interim dum ego ruri ago, Sicinium Pontianum priuignum meum, qui mihi factum uolebat, impetratos hebeni loculos a muliere honestissima Capitolina ad se attulisse, ex illa potius materia rariore et durabiliore uti faceret adhortatum:
(아풀레이우스, 변명 59:7)
concedo interim.
(아풀레이우스, 변명 77:20)
quod interim canticum uidetur ore tereti semihiantibus in conatu labellis eliquare.
(아풀레이우스, 플로리다 15:18)
interim dies ire, neque Philemon ad condictum uenire;
(아풀레이우스, 플로리다 16:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION