라틴어 문장 검색

nam neque aeger implendus est, ne insaniat, neque ieiunio utique uexandus, ne inbecillitate in cardiacum incidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 16:4)
Prodest impositus super pectus sal bene contritus cum cerato mixtus, quia leuiter cutem erodit, eoque impetum materiae, quo pulmo uexatur, euocat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 4:1)
Quod si uehementer et uomitus et deiectio et sitis uexant, et adhuc subcruda sunt, quae uomuntur, nondum uino maturum tempus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 3:3)
Ante mortem autem plerique fascias, quibus caput deligatum est, lacerant ac nudum uulnus frigori obiciunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 18:8)
Sed aliud periculum excipit, ne infirmum corpus in aqua frigida uexatum neruorum distentio absumat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 6:1)
sicut in oculis quoque deprehendi potest, qui a medicis diu uexati sine his interdum sanescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 머리말 2:2)
uehementiusque si iam carie uexatum est, quo crassior squama abscedat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 16:4)
Si media tunica uexata erit aut sub ea malum increuerit, excidenda erit sic, ut alte ad ipsum inguen praecidatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 3:4)
Praeter haec etiamnum a lateribus duo ualentes obiciantur, qui circumstantes labare uel unum uel duos, qui puerum continent, non sinunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 8:2)
Ac tum quoque leniter intus digiti obiciendi, ne ualenter promouendo conuolnerent;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 16:4)
Calculo euolso, si ualens corpus est neque magnopere uexatum, sinere oportet sanguinem fluere, quo minor inflammatio oriatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 22:1)
maxillae uero semper aliqua parte etiam uexata ossa inter se cohaerent.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 2:2)
ac si qua parte os eminet, triplex ea pannus obiciendus eodem uino et oleo madens.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 6:4)
At interdum fractura quibusdam uelut aculeis carnem uexat:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 30:5)
et, si parum ualuit, ab ea parte, in quam os se inclinat, ei inuolutam lana regulam obicit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 34:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION