라틴어 문장 검색

ideo ergo 'placabilis ara', quia mitigata sunt eorum numina.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5817)
et ingentem moderationem dat Aeneae, quippe quem inducit laborantem, ut possit in iram moveri, cum Turnum ita dicat furere, ut nec Latini consiliis, nec Amatae precibus possit oboedire.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1074)
dicit autem, optanda haec quae per naturam non sunt, quo possit utriusque temporis asperitas mitigari, et aestatis calor pluviis, et frigus hiemis serenitatis tepore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 10019)
"vos tergetis, mundatis, eraditis et illos, quos facitis, protegitis et timetis, dum unusquisque vestrum non cogitat prius se debere deum nosse quam colere, dum inconsulte gestiunt parentibus oboedire, dum fieri malunt alieni erroris accessio quam sibi credere, dum nihil ex his quae timent norunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:18)
Ne L. Valerium quidem Potitum arbitror non aliquid potuisse dicendo, qui post decemviralem invidiam plebem in patres incitatam legibus et contionibus suis mitigaverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 2:2)
irascitur mitigatur, sperat timet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 3:4)
Is omnibus exemplo debet esse quantum in hac urbe polleat multorum oboedire tempori multorumque vel honori vel periculo servire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 69장 1:4)
Transfer idem ad modestiam vel temperantiam, quae est moderatio cupiditatum rationi oboediens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 78:1)
virtutis, magnitudinis animi, patientiae, fortitudinis fomentis dolor mitigari solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 123:11)
recte eius omnia dicentur, qui scit uti solus omnibus, recte etiam pulcher appellabitur - animi enim liniamenta sunt pulchriora quam corporis - , recte solus liber nec dominationi cuiusquam parens nec oboediens cupiditati, recte invictus, cuius etiamsi corpus constringatur, animo tamen vincula inici nulla possint, nec expectet ullum tempus aetatis, uti tum denique iudicetur beatusne fuerit, cum extremum vitae diem morte confecerit, quod ille unus e septem sapientibus non sapienter Croesum monuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 97:4)
quem ad modum autem oboedire et parere voluntati architecti aer ignis aqua terra potuerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 19:3)
nulli igitur est naturae oboediens aut subiectus deus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 77:4)
quarum tantus est concentus ex dissimillimis motibus, ut, cum summa Saturni refrigeret, media Martis incendat, is interiecta Iovis inlustret et temperet, infraque Martem duae soli oboediant, ipse sol mundum omnem sua luce compleat, ab eoque luna inluminata graviditates et partus adferat maturitatesque gignendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 119:2)
Indus vero, qui est omnium fluminum maximus, non aqua solum agros laetificat et mitigat, sed eos etiam conserit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 130:6)
Arborum autem confectione omnique materia et culta et silvestri partim ad calficiendum corpus igni adhibito et ad mitigandum cibum utimur, partim ad aedificandum, ut tectis saepti frigora caloresque pellamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 151:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION