라틴어 문장 검색

Donec admonente Fufidio vivere aliquos debere, ut essent quibus imperaret, proposita est ingens illa tabula, et ex ipso equestris ordinis flore ac senatu duo milia electi, qui mori iuberentur:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 24:3)
denique Democritum post quam matura vetustas admonuit memores motus languescere mentis, sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 27:8)
His enim verbis diem quem Romani civilem appellaverunt a sexta noctis hora oriri ammonet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 10:4)
Non esse ab re puto hoc in loco id quoque ammonere, quod decemviri in duodecim tabulis inusitatissime nox pro noctu dixerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 19:1)
Horum copiam proferre nunc possem, ni tempus noctis iam propinquantis necessariae discessionis nos ammoneret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 3:2)
Cum sacrum mihi, ait, ac reipublicae nomen, Praetextate, tuum inter vocabula diversi habitus refers, ammoneor non ludicrae, ut aestimo, quaestionis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 3:2)
sed frustra, quippe fugit eos diem unum, sicut supra ammonuimus, additum a se ad Graecum numerum in honorem inparis numeri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 11:2)
Inter haec servilis moderator obsequii, cui cura vel adolendi Penates vel struendi penum et domesticorum actuum ministros regendi, ammonet dominum familiam pro sollemnitate annui moris epulatam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 22:1)
Nunc hora nos ammonet ut honore vestro haec mensa dignetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 24:3)
Ammonuit pater scripto:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 6:3)
sed quia in adsertionem nostrae emendationis alia ex aliis proferenda se suggerunt, de piscibus non omitto, sed differo dum de alia lascivia qua nunc caremus ammoneo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 3:2)
Sed de saltatione veterum ad praedae marinae transire luxum Liciniorum me nomen ammonuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 1:1)
Ammonent nos et fici aridae ut enumeremus genera ficorum eodem Cloatio nos de his ut de aliis instruente.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 1:1)
Vellem Servium nostrum diutius audire, sed hora nos quietis ammonet, ut exorto iubare eloquio Symmachi domi suae fruamur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 8:2)
Cedo igitur, Eustathius ait, Virgilianum volumen, quia locos singulos eius inspiciens Homericorum versuum promptius ammonebor.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION