라틴어 문장 검색

vidimus caelo iubar ardens cometam pandere infestam facem, qua plaustra tardus noctis aeterna vice regit Bootes, frigore Arctoo rigens:
(세네카, 옥타비아 4:10)
Iam nocte Titan dubius expulsa redit et nube maestus squalida exoritur iubar, lumenque flamma triste luctifica gerens prospiciet avida peste solatas domos, stragemque quam nox fecit ostendet dies.
(세네카, 오이디푸스 1:1)
Te, te, creator caelitum, testem invoco et te, coruscum lucis aetheriae iubar, t ex cuius ortu nostra dependet domus:
(세네카, 파이드라 12:41)
Terrae quoque suum finem habent et ipsius mundi aliquis occasus est;
(세네카, Suasoriae, chapter 1 3:2)
nihil occasus, nihil ortus erit?
(세네카, Thyestes 831:1)
non ille vultus flammeum intendens iubar,
(세네카, Troades 465:1)
haec mihi cum meis praesule deo, nisi quid tu fascinum verere, concordia, mons ab occasu, quamquam terrenus, arduus tamen inferiores sibi colles tamquam gemino fomite effundit, quattuor a se circiter iugerum latitudine abductos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 3:4)
porticibus egresso, si portum litoris petas, in area virenti vulgare iubar, 1 quamquam non procul nemus:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 15:1)
Occasu celeri feroque raptam gnaris quinque patrique coniugique hoc flentis patriae manus locarunt matronam Philomathiam sepulchro.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Desiderato suo salutem 3:1)
puto hanc liberius offerri, quam si aliquid super decedentis occasu lugubre componens, qui non placebam per eloquentiam, per materiam displicerem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:5)
qui constellatione percontantis inspecta pariter annum mensem diemque dixerunt, quos, ut verbo matheseos utar, climactericos esset habiturus, utpote quibus themate oblato quasi sanguinariae geniturae schema patuisset, quia videlicet amici nascentis anno, quemcumque clementem planeticorum siderum globum in diastemata zodiaca prosper ortus erexerat, hunc in occasu cruentis ignibus inrubescentes seu super diametro Mercurius asyndetus seu super tetragono Saturnus retrogradus seu super centro Mars apocatastaticus exacerbassent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 9:2)
Eurotae qualis vada Castor anhelo intrat equo fessumque sui iubar excitat astri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권82)
"nunc mea felix, nunc veneranda palus, cum te prope nosse tuumque immortale iubar vicina sede tueri concessum, semel auctor ego inventorque salutis Romuleae:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.33)
haec domus ortus aspicit et Phoebi tenerum iubar;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis20)
nec enim dominos de plebe tulisti, sed quibus occasus pariter famulantur et ortus, nec pudor iste tibi:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum18)

SEARCH

MENU NAVIGATION