라틴어 문장 검색

Matris in occasu, patris egri denique suasu Constat id inuentum, ne mox post fata parentum Tempus deleret proprium quod nomen inheret;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIV. De mulo, uulpe et lupo 37:8)
Et dixi in corde meo: " Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam? ". Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas.
(불가타 성경, 코헬렛, 2장15)
Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent;
(불가타 성경, 집회서, 13장28)
Quis ascendit in caelum et accepit eam et deduxit eam de nubibus?
(불가타 성경, 바룩서, 1장29)
Ecce veniunt filii tui, quos emisisti, veniunt congregati ab ortu usque ad occasum verbo Sancti, gaudentes in Dei gloria.
(불가타 성경, 바룩서, 2장37)
et nubes, quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem, perficiunt, quod imperatum est;
(불가타 성경, 바룩서, 4장61)
Quid faciam tibi, Ephraim? Quid faciam tibi, Iuda? Caritas vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens.
(불가타 성경, 호세아서, 6장4)
Idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens, sicut palea turbine rapta ex area et sicut fumus de fumario.
(불가타 성경, 호세아서, 13장3)
Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi aurora expansa super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.
(불가타 성경, 요엘서, 2장2)
Dominus patiens et magnus fortitudine, nullumque impunitum derelinquet Dominus. In tempestate et turbine via eius, et nubes pulvis pedum eius.
(불가타 성경, 나훔서, 1장3)
viderunt te et doluerunt montes. Effuderunt aquas nubes, dedit abyssus vocem suam, in altum levavit manus suas.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장10)
Haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego salvabo populum meum de terra orientis et de terra occasus solis:
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장7)
Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 말라키서, 1장11)
et tunc Dominus ostendet haec, et apparebit maiestas Domini, et nubes erit, sicut et sub Moyse manifestabatur, sicut et Salomon petiit, ut locus sanctificaretur magnifice.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장8)
Proprie tamen ipsa numerorum natura omnis astrorum cursus omnisque astronomica ratio constituta est. Sic enim ortus occasusque colligimus, sic tartitates velocitatesque errantium siderum custodimus, sic defectus et multiplices lunae variationes agnoscimus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:44)

SEARCH

MENU NAVIGATION