라틴어 문장 검색

quorum ingentem multitudinem cum ostenderet subiecta late planities, consul, ut loco paucitatem suorum adiuvaret, paululum in clivos agmen - aspreta erant strata saxis - inde signa in hostem obvertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 500:1)
suberat et altera inferior summissa fastigio planities;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 289:1)
Philippus, si satis diei superesset, non dubius quin Athamanes quoque exui castris potuissent, die per proelium, deinde per direptionem castrorum absumpto sub tumulo in proxima planitie consedit, prima luce insequentis diei hostem adgressurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 487:1)
quae transeunti confragosa loca implicatasque flexibus vallium vias, ubi ventum ad hanc urbem est, repente velut maris vasti sic universa panditur planities, ut subiectos campos terminare oculis haud facile queas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 36:1)
postero die per excursiones ab stationibus primo in planitie satis ad id patenti multa levia commissa proelia sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 117:1)
ubi ad invia equiti ventum sit, in planitie aliqua locari equitatum, pedites, qua dux monstraret viam, ire;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 128:3)
equitatum cum elephantis in proxima tumulis planitie reliquit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 255:1)
peditum agmen sub lucem reliquerant in proxima planitie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 712:2)
ubi planities altera pontis excepisset eos, rursus simili ruina inferioris pontis deferebantur, ad aequiorem vallem perventum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 58:2)
nocte ad modicam planitiem pervenerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 60:1)
nam cum Olympi radices montis paulo plus quam mille passuum ad mare relinquant spatium, cuius dimidium loci occupat ostium late restagnans Baphyri amnis, partem planitiae aut Iovis templum aut oppidum tenet, reliquum perexiguum fossa modica valloque claudi poterat, et saxorum ad manum silvestrisque materiae tantum erat, ut vel murus obici turresque excitari potuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 80:1)
incursibus enim et circumitionibus et librata planitie ex- pressionibus spiritus naturales aliter atque aliter fiunt, quorum offensionibus mederi nemo poterit, nisi qui ex philosophia principia rerum naturae noverit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장40)
erit autem in exaequata planitie centrum, ubi est littera A, gnomonis autem antemeridiana umbra, ubi est b, et a centro, ubi est A, diducto circino ad id signum umbrae, ubi est B, circumagatur linea rotundationis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장51)
Cybus autem est corpus ex lateribus aequali latitudine planitiarum perquadratum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 머리말14)
sed in aqua circuli planitiae in latitudine moventur, vox et in latitudine progreditur et altitudinem gradatim scandit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION