라틴어 문장 검색

enim paupertas olim philosophiae uernacula est, frugi, sobria, paruo potens, aemula laudis, aduersum diuitias possessa, habitu secura, cultu simplex, consilio benesuada, neminem umquam superbia inflauit, neminem inpotentia deprauauit, neminem tyrannide efferauit, delicias uentris et inguinum neque uult ullas neque potest.
(아풀레이우스, 변명 17:2)
quid enim competit ad amoris ardorem accendendum piscis brutus et frigidus aut omnino res pelago quaesita?
(아풀레이우스, 변명 28:10)
tria omnino nominauerunt, unum falsi, duo mentiti;
(아풀레이우스, 변명 31:2)
falsi, quod leporem marinum fuisse dixerunt qui alius omnino piscis fuit, quem mihi Themison seruus noster medicinae non ignarus, ut ex ipso audisti, ultro attulit ad inspiciundum;
(아풀레이우스, 변명 31:3)
at ego illi contra iustius exprobrarim, quod qui eloquentiae patrocinium uulgo profiteatur etiam honesta dictu sordide blateret ac saepe in rebus nequaquam difficilibus fringultiat uel omnino commutescat.
(아풀레이우스, 변명 32:2)
unum omnino nominas puerulum illum Sicinium Pudentem, cuius me nomine accusas;
(아풀레이우스, 변명 43:21)
tantum super omnis stultitia euectus es, quippe qui sollertissimi et acerrimi philosophorum ne is quidem confidendum esse aiunt quae uidemus, at tu de illis quoque adfirmas, quae neque conspexisti umquam neque audisti.
(아풀레이우스, 변명 51:16)
quippe omnibus sic, ut forte negotium magiae facessitur, quicquid omnino egerint obicietur.
(아풀레이우스, 변명 52:16)
at ego quanquam omnino positum ullum sudarium meum in bybliotheca Pontiani possim negare ac, si maxime fuisse concedam, tamen habeam dicere nihil in eo inuolutum fuisse, - quae si dicam, neque testimonio aliquo neque argumento reuincar, nemo est enim qui attigerit, unus libertus, ut ais, qui uiderit - tamen, inquam, per me licet fuerit refertissimum.
(아풀레이우스, 변명 53:4)
nam equidem nullo umquam periculo compellar, quae reticenda accepi, haec ad profanos enuntiare.
(아풀레이우스, 변명 54:15)
his omnibus palam atque aperte probatis quid omnino superest, in quo suspicio aliqua magiae delitescat?
(아풀레이우스, 변명 60:5)
immo quid omnino est, quod uos manifesti mendacii non reuincat?
(아풀레이우스, 변명 60:6)
Tertium mendacium uestrum fuit macilentam uel omnino euisceratam formam diri cadaueris fabricatam, prorsus horribilem et larualem.
(아풀레이우스, 변명 61:1)
paucis hominem, quam modestissime potero, necessario demonstrabo, ne, si omnino de eo reticuero, operam perdiderit, quod negotium istud mihi ex summis uiribus conflauit.
(아풀레이우스, 변명 72:3)
sed enim uersutiam tam insidiosam, tam admirabili scelere conflatam negabis te umquam cognouisse.
(아풀레이우스, 변명 79:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION