라틴어 문장 검색

quae ne dissimilis tibi sit probitate laborat, seque tui vita sanguinis esse probat, ergo quod fuerat stimulis factura sine ullis, plenius auctorem te quoque nancta facit, acer et ad palmae per se cursurus honores, si tamen horteris, fortius ibit equus, adde quod absentis cura mandata fideli perficis, et nullum ferre gravaris onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 117)
pace tua, si pax ulla est tua, Pontica tellus, finitimus rapido quam terit hostis equo, pace tua dixisse velim, tu pessima duro pars es in exilio, tu mala nostra gravas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 13)
ipse vides, onerata ferox ut ducat Iazyx per medias Histri plaustra bubulcus aquas, aspicis et mitti sub adunco toxica ferro, et telum causas mortis habere duas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 73)
"quid moror et variis onero tua pectora causis?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권124)
"at cur turrifera caput est onerata corona?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권145)
nondum stabat Atlas humeros oneratus Olympo, cum satus est forma conspiciendus Hyas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권90)
hinc videt Aenean oneratum pondere caro et tot Iuleae nobilitatis avos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권357)
Inde (fide maius) glaebae coepere moveri, primaque de sulcis acies apparuit hastae, tegmina mox capitum picto nutantia cono, mox umeri pectusque onerataque bracchia telis exsistunt, crescitque seges clipeata virorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 13:1)
Ecce vetus calido versatus stipes aeno fit viridis primo, nec longo tempore frondes induit et subito gravidis oneratur olivis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:15)
Instruit et natum "medio" que "ut limite curras, Icare," ait "moneo, ne, si demissior ibis, unda gravet pennas, si celsior, ignis adurat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 22:1)
Adnuit his capitisque sui pulcherrima motu concussit gravidis oneratos messibus agros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 80:3)
Vos quoque, flexipedes hederae, venistis et una pampineae vites et amictae vitibus ulmi, ornique et piceae pomoque onerata rubenti arbutus et lentae, victoris praemia, palmae et succincta comas hirsutaque vertice pinus, grata deum matri;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 12:6)
vidi ego pampineis oneratam vitibus ulmum, quae fuerat saevi fulmine tacta Iovis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 166)
fata repugnarunt, quae, cum mihi tempora prima mollia praebuerint, posteriora gravant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 810)
sed, ut in mare flumina vastum, sic solet exiguae currere rivus aquae, at tu fortunam, cuius vocor exul ab ore, nomine mendaci parce gravare meam!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1116)

SEARCH

MENU NAVIGATION