라틴어 문장 검색

Praetermitto prandia, quibus onerata mens premitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:3)
Inde est, quod nonnulli vitam pudicam adpetentium in medio itinere corruunt, dum solam abstinentiam carnium putant et leguminibus onerant stomachum, quae moderate parceque sumpta innoxia sunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 7:13)
apis nomen accepit scripturarum floribus pasta, Spiritus Sancti odore perfusa et dulces ambrosiae sucos prophetali ore conponens.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 14:5)
Cave ne aures perfores, ne cerusa et purpurisso consecrata Christo ora depingas, ne collum margaritis et auro premas, ne caput gemmis oneres, ne capillum inrufes et ei aliquid de gehennae ignibus auspiceris.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 5:2)
Extemporalis est dictio et tanta ad lumen lucernulae facultate perfusa, ut notariorum manus lingua praecurreret et signa ac furta verborum volubilitas sermonis obrueret.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 12:3)
ipse Venafrano piscem perfundit:
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V42)
plurima sunt quae non audent homines perfusa dicere laena.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V64)
inguinis et capitis quae sint discrimina, nescit grandia quae mediis iam noctibus ostrea mordet, cum perfusa mero spumant unguenta Falerno, cum bibitur concha, cum iam vertigine tectum ambulat et geminis exsurgit mensa lucernis.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI154)
ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino atria displiceant oculis venientis amici, ne perfusa luto sit porticus;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV22)
primum aurora novo cum spargit lumine terras et variae volucres nemora avia pervolitantes aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent, quam subito soleat sol ortus tempore tali convestire sua perfundens omnia luce, omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 4:2)
neu simili penetrare putes primordia forma in nares hominum, cum taetra cadavera torrent, et cum scena croco Cilici perfusa recens est araque Panchaeos exhalat propter odores;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:6)
Praeterea quoniam non certis certa figuris est natura coloris et omnia principiorum formamenta queunt in quovis esse nitore, cur ea quae constant ex illis non pariter sunt omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 18:1)
et quanto circum mage sunt inclusa theatri moenia, tam magis haec intus perfusa lepore omnia conrident correpta luce diei.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 3:9)
namque iaceret aeterno corpus perfusum frigore leti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 30:6)
omnia denique sancta deum delubra replerat corporibus mors exanimis onerataque passim cuncta cadaveribus caelestum templa manebant, hospitibus loca quae complerant aedituentes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION