라틴어 문장 검색

Itaque Deus nunquam edidit miraculum ad atheismum convincendum, quoniam opera eius ordinaria huic rei sufficiunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:3)
Etiam cum de loco in locum itineratur, paret sibi literas commendatorias ad personam aliquam eminentiorem degentem in loco quo se transfert, ut eius favore et opera utatur in iis, quae spectare aut cognoscere desiderat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:41)
Edwardi Secundi regis Angliae uxor operam praebuit praecipuam in mariti sui de regno deturbatione et nece.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 6:5)
Remedium autem praestantissimum fuerit si reges dent operam ut consiliarios suos pernoscant, queamadmodum illi ut principem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 6:7)
Quae est constitutio ipsissima hominum qui in personis dignoscendis, non in libris evolvendis, operam collocarunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 1:8)
Sin probatur, nova indiget opera.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:19)
Iam si quis amicum habet fidelem, securitatem praestat de iisdem rebus amici cura et opera post mortem perficiendis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 8:8)
Opes destinantur sumptibus, sumptus autem honori et actionibus honestis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:2)
Sumptus itaque largiores occasionis et rei dignitate commensurandi sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:3)
Sumptus autem consueti cuiusque censu definiendi sunt, eoque tenore temperandi ut intra reditus sint, nec servorum fraudi, aut incuriae obnoxii.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:5)
Cui raro rationes suas inspicere datur, eum quae computationi subiacent in certos reditus atque etiam sumptus vertere convenit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:14)
Qui impendiosior est in uno sumptus genere, eum sobrie parcum et frugi oportet esse in alio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:15)
Qui autem se per gradus extricaverit habitum frugalitatis inducit, eademque opera tam animo quam fortunis medetur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:22)
Sane qui res collapsas restituere in votis habet, vel minima quaeque non spernat, atque plerunque minus sordidum est sumptus quamvis minutos praecidere quam minutis lucris se submittere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:23)
Caute admodum inchoandi sunt sumptus qui semel inchoati permansuri sint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION