라틴어 문장 검색

"reddita Saturno sors haec erat, optime regum, a nato sceptris excutiere tuis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권125)
"par erat omnis honos, saepe aliquis solio, quod tu, Saturne, tenebas, ausus de media plebe sedere deus, nec latus Oceano quisquam deus advena iunxit,1 et Themis extremo saepe recepta loco est, donec Honor placidoque decens Reverentia voltu corpora legitimis inposuere toris."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권10)
ex Ope Iunonem memorant Cereremque creatas semine Saturni, tertia Vesta fuit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권180)
Id, quod Amyntorides, videas, trepidumque ministro Praetemptes baculo luminis orbus iter . Nec plus aspicias , quam quem sua filia rexit, Expertus scelus est cuius uterque parens:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 12:8)
Quique oculis caruit, per quos male viderat aurum, Inferias nato quos dedit orba parens :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 13:2)
ut Thamyrae Demodocique caput . Sic aliquis tua membra secet , Saturnus ut illas Subsecuit partes , unde creatus erat . Nec tibi sit melior tumidis Neptunus in undis, Quam cui sunt subitae frater et uxor aves ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 13:5)
Ut pronepos , Saturne , tuus , quem reddere vitam Urbe Coronides vidit ab ipse sua :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 19:5)
Neu regio foret ulla suis animalibus orba, astra tenent caeleste solum formaeque deorum, cesserunt nitidis habitandae piscibus undae, terra feras cepit, volucres agitabilis aer.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 11:1)
Postquam, Saturno tenebrosa in Tartara misso, sub Iove mundus erat, subiit argentea proles, auro deterior, fulvo pretiosior aere.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 16:1)
Est tamen humani generis iactura dolori omnibus, et, quae sit terrae mortalibus orbae forma futura, rogant, quis sit laturus in aras tura, ferisne paret populandas tradere terras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 29:2)
Ille movens albentia tempora canis "quam felix esses, si tu quoque luminis huius orbus" ait "fieres, ne Bacchica sacra videres!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 53:3)
Nunc sine, qui petiit, per quem haec non orba senectus, ferre quod et meritis et voce est pactus, eumque non tibi, sed certae praelatum intellege morti!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 3:12)
Qui superest solus, Cinyran habet angulus orbum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 10:7)
Liber ut Erigonen falsa deceperit uva, ut Saturnus equo geminum Chirona crearit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 11:11)
qua quantum distat ab orba?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 17:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION