라틴어 문장 검색

Qualis erit illa dies, cum tibi Maria, mater domini, choris occurret comitata virgineis, cum post Rubrum Mare et submersum cum suo exercitu Pharaonem tympanum tenens praecinet responsuris:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:3)
Cum enim ad imaginem et similitudinem Dei conditi sumus, ex vitio nostro et personas nobis plurimas superinducimus, et quomodo in theatralibus scaenis unus atque idem histrio nunc Herculem robustus ostentat, nunc mollis in Venerem frangitur, nunc tremulus in Cybelen, ita et nos, qui, si mundi non essemus, odiremur a mundo, tot habemus personarum similitudines, quot peccata.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:17)
Nitens cutis sordidum ostentat animum.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 6:17)
neque enim loculis comitantibus itur ad casum tabulae, posita sed luditur arca.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I30)
Nupta senatori comitata est Eppia ludum ad Pharon et Nilum famosaque moenia Lagi, prodigia et mores urbis damnante Canopo.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI39)
Virgines simul ex sacerdotio Vestae nudo pede fugientia sacra comitantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 12:1)
Primum apud Capuam sub amne Vulturno signa concurrunt, et statim omnis Norbani fusus exercitus, statim Scipionis copiae ostentata spe pacis oppressae.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 19:2)
Caesar pro natura ferox et conficiendae rei cupidus ostentare aciem, provocare, lacessere;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 38:4)
Hanc stragem fugientis equitatus levis armaturae ruina comitata est;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 49:1)
nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras deductast, non ut sollemni more sacrorum perfecto posset claro comitari Hymenaeo, sed casta inceste nubendi tempore in ipso hostia concideret mactatu maesta parentis, exitus ut classi felix faustusque daretur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 4:6)
propterea magnam armati matrem comitantur, aut quia significant divam praedicere ut armis ac virtute velint patriam defendere terram praesidioque parent decorique parentibus esse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:16)
quos ferunt seorsum quemque ostentandi gratia per celeberrima urbis loca magno conventu hominum dissertavisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 15:2)
Quos Horus ingredientes commodum consecutus comitabatur, vir corpore atque animo iuxta validus, qui post inter pugiles palmas ad philosophiae studia migravit, sectamque Antisthenis et Cratetis atque ipsius Diogenis secutus inter Cynicos non incelebris habebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 3:1)
Nec non et gemini custodes limine in ipso Praecedunt, gressumque canes comitantur herilem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 6:4)
comitatur enim algorem densitas, levitas densitatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 8:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION