라틴어 문장 검색

qui tamen aerias telum contendit in auras, ostentans artemque pater arcumque sonantem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 20:2)
Una acies iuvenum, ducit quam parvus ovantem nomen avi referens Priamus, - tua clara, Polite, progenies, auctura Italos, - quem Thracius albis portat equus bicolor maculis, vestigia primi alba pedis frontemque ostentans arduus albam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 21:11)
Continuo sontes ultrix accincta flagello Tisiphone quatit insultans, torvosque sinistra intentans angues vocat agmina saeva sororum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 22:13)
" Dixit, et ante tulit gressum, camposque nitentis desuper ostentat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 25:20)
Quantas ostentant, aspice, vires, atque umbrata gerunt civili tempora quercu!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 30:5)
Tum quorum attonitae Baccho nemora avia matres insultant thiasis (neque enim leve nomen Amatae), undique collecti coeunt Martemque fatigant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 24:5)
Post hos insignem palma per gramina currum victoresque ostentat equos satus Hercule pulchro pulcher Aventinus, clipeoque insigne paternum centum angues cinctamque gerit serpentibus hydram;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 28:1)
Sed tibi ego ingentis populos opulentaque regnis iungere castra paro, quam fors inopina salutem ostentat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 20:3)
non ego nunc dulci amplexu divellerer usquam, nate, tuo, neque finitimo Mezentius umquam huic capiti insultans tot ferro saeva dedisset funera, tam multis viduasset civibus urbem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 23:8)
Cernis ut insultent Rutulli Turnusque [feratur per medios insignis equis tumidusque] secundo Marte ruat?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 2:5)
Fremit aequore toto insultans sonipes et pressis pugnat habenis huc conversus et huc;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 22:2)
talis equos alacer media inter proelia Turnus fumantis sudore quatit, miserabile caesis hostibus insultans;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 15:20)
similis medios Iuturna per hostis fertur equis rapidoque volans obit omnia curru iamque hic germanum iamque hic ostentat ovantem nec conferre manum patitur, volat avia longe.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 20:4)
Primus Erichthonius currus et quattuor ausus iungere equos rapidusque rotis insistere victor Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere impositi dorso atque equitem docuere sub armis insultare solo et gressus glomerare superbos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 4:11)
Principio sedes apibus statioque petenda, quo neque sit ventis aditus - nam pabula venti ferre domum prohibent - neque oves haedique petulci floribus insultent aut errans bucula campo decutiat rorem et surgentes atterat herbas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION