라틴어 문장 검색

non illi norunt aruum colere uel aurum colare uel equum domare uel taurum subigere uel ouem uel capram tondere uel pascere.
(아풀레이우스, 플로리다 6:8)
discit autem statim pullus usque ad duos aetatis suae annos, dum facile os, uti conformetur, dum tenera lingua, uti conuibretur:
(아풀레이우스, 플로리다 12:10)
"Oves ibi nitentes aurique colore florentes incustodito pastu vagantur:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:89)
"Psyche, tantis aerumnis exercita, neque tua miserrima morte meas sanctas aquas polluas nec vero istud horae contra formidabiles oves feras aditum, quoad de solis flagrantia mutuatae calorem truci rabie solent efferri cornuque acuto et fronte saxea et nonnunquam venenatis morsibus in exitium saevire mortalium Sed dum meridies solis sedaverit vaporem et pecua spiritus fluvialis serenitate conquieverint, poteris sub illa procerissima platano, quae mecum simul unum fluentum bibit, latenter abscondere."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:93)
"Et cum primum mitigata furia laxaverint oves animum, percussis frondibus attigui nemoris lanosum aurum repperies, quod passim stirpibus convexis obhaerescit."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:94)
Gerebamus infantulos ei mulieres, gerebamus pullos, anseres, haedos, catellosj1., et quidquid infirmo gradu fugam morabatur, nostris quoque pedibus ambulabat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 3:5)
Arrepto denique flagro, quod semiviris illis proprium gestamen est, contortis taeniis lanosi velleris prolixe fimbriatum et multiiugis talis ovium tesseratum, indidem sese multinodis commulcat ictibus, mire contra plagarum dolores praesumptione munitus.
(아풀레이우스, 변신, 8권 16:3)
non enim ovum, quod scimus illud, sed pinnis et unguibus et oculis et voce etiam perfectum edidit pullum, qui matrem suam coepit continuo comitari.
(아풀레이우스, 변신, 9권 30:16)
ille porcorum, pullorum, piscium et cuiuscemodi pulmentorum largissimas reliquias, hic panes, crustula, lucunculos, hamos, lacertulos et plura scitamenta mellita.
(아풀레이우스, 변신, 10권 13:8)
quaerens ovem bonus opilio
(ARCHIPOETA, I30)
ovem suam ponens in humeros.
(ARCHIPOETA, I76)
Et ipso eodem anno primum hiemaverunt pagani in insula, quae vocatur Sceapieg, quod interpretatur 'insula ovium';
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 3 6:2)
Plane si tantum ibi, quantum hic mihi eius praesentia lucrandis vel regendis ovibus domini utilis videretur, non dico duritiam sed iniquitatem meam nemo non iure culparet.
(아우구스티누스, 편지들, 22. (A. D. 405 Epist. LXXXIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Novato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:4)
Errantem ovem non revocastis, perditam non inquisistis?
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 3:7)
Et vos oves Christi estis, characterem dominicum portatis in sacramento quod accepistis, sed errastis et peristis.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 3:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION