라틴어 문장 검색

Romanus multis milibus Etruscorum caesis, duodequadraginta signis militaribus captis, castris etiam hostium cum praeda ingenti potitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 505:2)
habeo auctores volgo tum Romanos pueros, sicut nunc Graecis, ita Etruscis litteris erudiri solitos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 509:2)
ingenti iam abacta praeda tumultuariae agrestium Etruscorum cohortes repente a principibus regionis eius concitatae Romanis occurrunt, adeo incompositae ut vindices praedarum prope ipsi praedae fuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 517:1)
paucis milites adloquitur, Samnitium bella extollit, elevat Etruscos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 526:1)
iam gaudium invidia quadam miscebatur, quod belli Romani decus ab Samnitibus fortuna ad Etruscos avertisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 539:1)
interea Etrusci lege sacrata coacto exercitu, cum vir virum legisset, quantis nunquam alias ante simul copiis simul animis dimicarunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 552:1)
gladiis pugna coepit et acerrime commissa ipso certamine, quod aliquamdiu anceps fuit, accensa est, ut non cum Etruscis totiens victis, sed cum aliqua nova gente videretur dimicatio esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 553:2)
ea velut nova inter fessos exorta acies turbavit signa Etruscorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 555:3)
ille primum dies fortuna vetere abundantes Etruscorum fregit opes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 558:1)
eodem anno cum reliquiis Etruscorum ad Perusiam, quae et ipsa indutiarum fidem ruperat, Fabius consul nec dubia nec difficili victoria dimicat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 576:1)
circumferendoque passim bello tantum terrorem sui fecit ut nomen omne Etruscum foedus ab consule peteret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 586:3)
tranquillas res iam in Etruscis turbavit repentina defectio Umbrorum, gentis integrae a cladibus belli, nisi quod transitum exercitus ager senserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 588:1)
ii concitata omni iuventute sua et magna parte Etruscorum ad rebellionem compulsa tantum exercitum fecerant ut relicto post se in Etruria Decio ad oppugnandam inde Romam ituros, magnifice de se ac contemptim de Romanis loquentes, iactarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 589:1)
cohortatusque praedicatione vera qua in Tuscis, qua in Samnio partorum decorum exiguam appendicem Etrusci belli conficere iubet et vocis impiae poenas expetere, qua se urbem Romanam oppugnaturos minati sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 596:2)
tum in Etruscos versum bellum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 33:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION