라틴어 문장 검색

sed neque Boi neque Hispani, cum quibus eo anno bellatum erat, tam inimice infesti erant Romanis quam Aetolorum gens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 122:1)
is, tamquam non utrum bellandum esset necne consuleretur, sed ubi et qua ratione bellum gereretur, victoriam se haud dubiam proponere animo adfirmabat, si in Europam transisset rex et in aliqua Graeciae parte sedem bello cepisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 201:1)
multa homines, ne bellare necesse sit, voluntate remittere, quae bello et armis cogi non possint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 530:2)
haec suadeo, qui ut non omnis peritissimus sim belli, cum Romanis certe bellare bonis malisque meis didici.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 90:2)
nihil tamen aut de consule mittendo in Asiam mutandum aut minuendas eius copias censuerunt metu, ne cum Gallis foret bellandum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 590:1)
non plus mali meritos Aetolos Antiochi bello quam boni ante, cum adversus Philippum bellatum sit, fecisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 93:1)
integris viribus regionis eius feroces ad bellandum habebat viros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 151:4)
orabant ut pacatus fines iniret cohiberetque a populatione agri militem, et in corona aurea quindecim talenta adferebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 159:1)
exemplum obstabat quod ita comparatum more maiorum erat ne quis qui exercitum non deportasset triumpharet, nisi perdomitam pacatamque provinciam tradidisset successori.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 333:1)
ex hostibus eos accusatores factos, et periculum esse ne victi magis timendi forent quam bellantes fuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 413:2)
et ex Hispaniis citeriorem in armis esse et cum Celtiberis bellari sciebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 5:1)
itaque negare non posse quin rectius sit etiam ad pacatos barbaros, nondum satis adsuetos imperio, exercitum mitti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 424:1)
postquam nihil impetrabant neque vires ad bellandum erant, edicto paruerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 453:1)
ubi cum iam opera admoveret, veniunt legati ex oppido, quorum sermo antiquae simplicitatis fuit, non dissimulantium bellaturos, si vires essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 561:1)
Ilienses adiunctis Balarorum auxiliis pacatam provinciam invaserant, nec eis invalido exercitu et magna parte pestilentia absumpto resisti poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 63:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION