라틴어 문장 검색

nam barba comaeque in silvas abeunt, iuga sunt umerique manusque, quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen, ossa lapis fiunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 65:8)
Non ita fata sinunt, quoniam ieiunia virgo solverat et, cultis dum simplex errat in hortis, Poeniceum curva decerpserat arbore pomum sumptaque pallenti septem de cortice grana presserat ore suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 51:3)
Iamque iter effectum, iamque in sua litora fessis puppibus exierant, cum rex Pandione natam in stabula alta trahit, silvis obscura vetustis, atque ibi pallentem trepidamque et cuncta timentem et iam cum lacrimis, ubi sit germana, rogantem includit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:3)
Non tamen has una memorant cum corpore natas, barbaque dum rutilis aberat subnixa capillis, implumes Calaisque puer Zetesque fuerunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 54:7)
utque peti vidit iuvenem tot ab hostibus unum, palluit et subito sine sanguine frigida sedit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 8:7)
Quos postquam combibit Aeson aut ore acceptos aut vulnere, barba comaeque canitie posita nigrum rapuere colorem, pulsa fugit macies, abeunt pallorque situsque, adiectoque cavae supplentur corpore rugae, membraque luxuriant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 17:2)
Saepe metu sceleris pallebant ora futuri, saepe suum fervens oculis dabat ira ruborem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 49:8)
pallentemque metu fluviumque ipsumque timentem tradidit Aonius pavidam Calydonida Nesso.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 11:8)
Palles audita, Bybli, repulsa, et pavet obsessum glaciali frigore corpus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 48:5)
dixit et aptabat pallenti vincula collo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 41:9)
saxum quoque palluit auro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 14:4)
uda videtur barba viri, madidisque gravis fluere unda capillis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 72:2)
pallentem nudumque et adhuc umente capillo infelix vidi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 74:15)
Figitur hinc duplici Gryneus in lumina ramo eruiturque oculos, quorum pars cornibus haeret, pars fluit in barbam concretaque sanguine pendet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 30:3)
robore Nedymnum iaculatoremque Lycopen sternit et inmissa protectum pectora barba Hippason et summis exstantem Riphea silvis Thereaque, Haemoniis qui prensos montibus ursos ferre domum vivos indignantesque solebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 37:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION