라틴어 문장 검색

Nihil ipsa nec aurae nec sonitus memor aut venientis ab aethere teli, hasta sub exsertam donec perlata papillam haesit virgineumque alte bibit acta cruorem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 29:5)
dixit, et aurata volucrem Threissa sagittam deprompsit pharetra cornuque infensa tetendit et duxit longe, donec curvata coirent inter se capita et manibus iam tangeret aequis, laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 30:12)
Quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est candida succinctam latrantibus inguina monstris Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto, ah, timidos nautas canibus lacerasse marinis, aut ut mutatos Terei narraverit artus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.44)
Hic demum, hippomanes vero quod nomine dicunt pastores, lentum destillat ab inguine virus, hippomanes, quod saepe malae legere novercae miscueruntque herbas et non innoxia verba.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 10:22)
quod ut superbo povoces ab inguine, ore adlaborandum est tibi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 86)
"cum mihi Cous adesset Amyntas, cuius in indomito constantior inguine nervos quam nova collibus arbor inhaeret."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 129)
tument tibi cum inguina, num, si ancilla aut verna est praesto puer, impetus in quem continuo fiat.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. 1:29)
Maltinus tunicis demissis ambulat, est qui inguen ad obscaenum subductis usque;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.15)
nam fures dextra coercet obscaenoque ruber porrectus ab inguine palus, ast inportunas volucres in vertice harundo terret fixa vetatque novis considere in hortis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari.3)
subito enim vulnere per inguen accepto conlapsus est, aliquo dubitante, an mors eius voluntaria esset, nullo, an tempestiva.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 29:5)
tandemque raptum truncus ambusta sude medium per inguen stipite ingesto tenet, paulumque domino currus affixo stetit.
(세네카, 파이드라 15:44)
nam modo nudatis mecum est luctata papillis, interdum tunica duxit operta moram.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 155)
qualis et Eurotae Pollux et Castor harenis, hic victor pugnis, ille futurus equis, inter quos Helene nudis capere arma papillis fertur nec fratres erubuisse deos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 144)
nuda tulit arma papilla et texit galea barbara molle caput.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 324)
"quid mirum in patrios Scyllam saeuisse capillos, candidaque in saeuos inguina uersa canis?"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 419)

SEARCH

MENU NAVIGATION