라틴어 문장 검색

Quaedam enim sunt irae, quae intra clamorem considant, quaedam non minus pertinaces quam frequentes, quaedam saevae manu verbis parciores, quaedam in verborum male- dictorumque amaritudinem effusae ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 27:1)
hic vult nobilitati, hic formae suae parci;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 65:4)
In Socrate irae signum erat vocem summittere, loqui parcius.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 82:1)
Cambysen regem nimis deditum vino Praexaspes unus ex carissimis monebat, ut parcius biberet, turpem esse dicens ebrietatem in rege, quem omnium oculi auresque sequerentur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 88:1)
Si praevalebit fortuna et praecidet agendi facultatem, non statim aversus inermisque fugiat latebras quaerens, quasi ullus locus sit, quo non possit fortuna persequi, sed parcius se inferat officiis et cum dilectu inveniat aliquid, in quo utilis civitati sit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 46:1)
Iam parce, genitor, parce, iam revoca manum.
(세네카, Hercules Furens 20:1)
humana nullos, Parce, miseranda, et time.
(세네카, Hercules Oetaeus 7:32)
parce verberibus precor, Megaera, parce, sustine Stygias faces:
(세네카, Hercules Oetaeus 15:24)
cetera ut sileam mala parcamque fatis:
(세네카, Hercules Oetaeus 21:21)
cogis fateri - parce et hanc vocem occupa.
(세네카, Hercules Oetaeus 21:41)
Renovare luctus parce cum fletu pios, manes parentis neve sollicita tuae, graves furoris quae sui poenas dedit.
(세네카, 옥타비아 5:7)
Crede obsequenti parcius:
(세네카, 옥타비아 7:17)
extinctus umbras agitat infestus meas flammisque vultus noxios coniunx petit, instat', minatur, imputat fatum mihi tumulumque nati, poscit auctorem necis, iam parce:
(세네카, 옥타비아 9:39)
Iam parce verbis, mater, et parce auribus:
(세네카, 오이디푸스 13:34)
Vexent hanc faciem frigora parcius, haec solem facies rarius appetat:
(세네카, 파이드라 11:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION