라틴어 문장 검색

solebam et excerpere, quid mihi cum adversario conveniret, si modo id pro me erat, nec solum premere confessionem, sed partiendo multiplicare, ut illa controversia, dux.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 35:1)
quaerendum tamen semper, quid cuique connectatur et quid consentiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 127:4)
sed etiam in formulis, cum poenariae sunt actiones, ita causam partimur, an commissa sit poena, an exigi debeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 184:3)
ubi adsumendum prooemium, ubi omittendum, ubi utendum expositione continua, ubi partita, ubi ab initiis incipiendum, ubi more Homerico e mediis vel ultimis, ubi omnino non exponendum, quando a nostris, quando ab adversariorum propositionibus incipiamus, quando a firmissimis probationibus, quando a levioribus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 275:1)
haec est velut imperatoria virtus copias suas partientis ad casus proeliorum, retinentis partes per castella tuenda custodiendasve urbes, petendos commeatus, obsidenda itinera, mari denique ac terra dividentis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 277:2)
interim, quod longe optimum est, cum re, cuius est imago, connectitur, collatione invicem respondente, quod facit redditio contraria, quae ἀνταπόδοσισ dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 140:3)
ceterum quanto vehementior fluminum cursus est prono alveo ac nullas moras obiiciente quam inter obstantia saxa fractis aquis ac reluctantibus, tanto, quae connexa est et totis viribus fluit, fragosa atque interrupta melior oratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 264:1)
at illa connexa series tres habet formas:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 279:1)
collocatio autem verba iam probata et electa et velut adsignata sibi debet connectere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 315:1)
namque omnia eius membra connexa sunt et, quoniam lubrica est, hac atque illac fluit, ut homines, qui manibus invicem apprehensis gradum , continent et continentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 386:3)
quo fit, ut non rudia tantum et fortuita, sed impropria interim, dum sola est connectendi sermonis cupiditas, effluant, quae nec scribentium curam nec dicentium impetum consequantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 182:1)
nam et proponere, partiri, interrogare sermoni sunt , et contradictionem sumere:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 310:1)
quantulum enim studiis partimur Alias horas vanus salutandi labor, alias datum tabulis otium, alias spectacula, alias convivia trahunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 265:1)
Post Auli foedus exercitusque nostri foedam fugam Metellus et Silanus consules designati prouincias inter se partiuerant, Metelloque Numidia evenerat, acri viro et, quamquam aduerso populi partium, fama tamen aequabili et inviolata.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 43장1)
Nunc ad id, quod tibi promisi, revertor, quomodo quaecumque sunt, in sex modos Plato partiatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION