라틴어 문장 검색

Nec ignoro quosdam veteres auctores praecepisse ne seminarentur agri, nisi cum terra pluviis permaduisset;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 4:1)
Proximus est his frumentis usus hordei, quod rustici hexastichum, quidam etiam cantherinum appellant, quoniam et omnia animalia, quae ruri sunt, melius quam triticum pascit et hominem salubrius quam malum triticum,nec aliud in egenis rebus magis inopiam defendit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 14:1)
melius tamen respondet si clementia hiemis permittit, cum seminatur circa Idus Ianuarias.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 16:3)
Magis tamen utilia rapa sunt, quia et maiore incremento proveniunt et non hominem solum, verum etiam boves pascunt, praecipue in Gallia, ubi hiberna cibaria praedictis pecudibus id holus praebet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 22:2)
Ciceris modii tres operis totidem seminantur, occantur duabus, sariuntur una, runcantur una, velluntur tribus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 5:1)
Si tamen aliqua causa eum tempestivam stercorationem facere prohibuerit, secunda ratio est, ante quam sariat, more seminantis ex aviariis pulverem stercoris per segetem spargere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 2:1)
tum rursus vel stercore vetusto, quia non gignit herbas, vel de vepribus egesta humo pasti- natum large contegi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 4:3)
qua cum assidue pecus paveris, et postea generis alterius frondem dare institueris, fastidium bubus afferes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 3:2)
Ante annum, quam seminare voles, scrobem fodies.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 2:3)
Nam in rusticatione vel antiquissima est ratio pascendi eademque quaestuosissima, propter quod nomina quoque pecuniae et peculii tracta videntur a pecore:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 5:1)
Si bene is pasceret;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 5:5)
Si mediocriter pasceret.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 5:7)
Ceterum de tam sapiente viro piget dicere, quod eum quidam auctores memorant eidem quaerenti, quidnam tertium in agricolatione quaestuosum esset, asseverasse, si quis vel male pasceret;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 6:1)
Itaque si bos decubuit, utilissimum est pedes eius sic cingulis obligari, ne aut insistere aut progredi aut pasci possit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 12:1)
Boves autem recte pascendi non una ratio est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION