라틴어 문장 검색

atque utinam haec esset Arvernae forma vel causa regionis, ut minus excusabiles excusaremur.3 sed, quod est durius, per iniustitiae nostrae merita conficitur, ut excusatio nobis iusta non desit, quocirca salutatione praefata, sicut mos poscit officii, magno opere deposco, ut interim remittatis occursionis debitum vel verba solventi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 1:3)
Excusationem quaerere vitium est: omnia ad deum relinque.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, E17)
Omne vitium habet patrocinium suum.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, O5)
Inertia est laboris excusatio.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 279)
Omitte excusationem, nemo peccat invitus.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 457)
Et est plane in artibus quoque scaenicis Liberi et veneris patrocinium.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 2:3)
et quasi nouo se discipulatui beatissimi apostolorum principis Petri subditam, eiusque tutandam patrocinio gens correcta gaudebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 12:10)
laetabantur de patrocinio pergentis ad Dominum patris, per quem fuerant correcti;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXII. 1:11)
erubescant profecto si quis eis haec obiciat, contendantque, et animis et corporibus suis virilem patientiam inesse, et se iuxta hieme atque aestate bella gerere posse nec se patrocinium mollitiae inertiaeque mandasse tribunis, et meminisse hanc ipsam potestatem non in umbra nec in tectis maiores suos creasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 63:1)
Trebonius esset, qui nomini ac familiae debitum praestare videretur Treboniae legis patrocinium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 121:2)
iam dictatorem profiteri patrocinium feneratorum adversus plebem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 161:2)
legis Liciniae patrocinium tribuni iactabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 211:1)
initium sermonis ab excusatione tyranni ortum, quod armatus ipse armatisque saeptus, cum inermes Romanum imperatorem regemque cerneret, in colloquium venisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 501:1)
si sibi Antiochus pulchrum esse censet, quas urbes proavus belli iure habuerit, avus paterque numquam usurpaverint pro suis, eas repetere in servitutem, et populus Romanus susceptum patrocinium libertatis Graecorum non deserere fidei constantiaeque suae ducit esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 658:1)
hoc patrocinium receptae in fidem et clientelam vestram universae gentis perpetuum vos praestare decet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 648:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION