라틴어 문장 검색

deinde quod memoriam soceri mei pulcherrimis operibus video proferri;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 11 2:2)
Emiserat pater, adoptaverat patruus, atque ita circumscripto testamento consors frater in fratris potestatem emancipatam filiam adoptionis fraude revocaverat et quidem cum opibus amplissimis.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 4:2)
Femina Romanis etiamnunc urbe recenti Inmisit soceros armaque saeva dedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1215)
Illa gemens patruique nefas delictaque Martis Errabat nudo per loca sola pede.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 625)
tangat ut hoc votum caelestia, care Suilli, numina, pro socero paene precare tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 840)
Silvia Vestalis caelestia semina partu ediderat patruo regna tenente suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권242)
excipe fecundae patienter verbera dextrae, iam socer optatum nomen habebit avi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권274)
"ecce meus ferrum patruus molitur in illas:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권19)
"iamque loco maius nomen Romanus habebat, nec coniunx illi nec socer ullus erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권94)
"tum primum generis intulit arma socer, iamque fere raptae matrum quoque nomen habebant, tractaque erant longa bella propinqua mora:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권105)
"tela viris animique cadunt, gladiisque remotis dant soceri generis accipiuntque manus, laudatasque tenent natas, scutoque nepotem fert avus:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권116)
ense cadit patruo Lausus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권46)
venit Apollinea longas Concordia lauro nexa comas, placidi numen opusque ducis, haec ubi narravit Tatium fortemque Quirinum binaque cum populis regna coisse suis et lare communi soceros generosque receptos,
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권58)
"socero cape regna necato, et nostras patrio sanguine tingue manus."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권387)
sceptra gener socero rapta Superbus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권391)

SEARCH

MENU NAVIGATION