라틴어 문장 검색

ut videatur omnia quae pertulit, odio Veneris pertulisse, contra cuius filium nunc vocatur ad pugnam, ut negans etiam nunc paria formidare videatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2774)
patribusque vocatis primus ades bella penitus ignorans atque formidans, primus es inter senes ad danda consilia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3791)
ut qui periculum non timet, formidet invidiam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 623)
nam timidus est qui semper timet, timens vero qui ad tempus formidat ex causa:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 202)
'contraria' autem 'furtis' illuc spectat, ut et domino sit spes inveniendi quod amiserit, et rapere aliquid servus formidet aufugiens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2863)
non oportet timidum aut inbecillo animo fingi non bonum illum virum, qui, quicquid fecerit, ipse se cruciet omniaque formidet, sed omnia callide referentem ad utilitatem, acutum, versutum, veteratorem, facile ut excogitet quo modo occulte, sine teste, sine ullo conscio fallat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 68:2)
huius insidiosa clementia delectantur, illius iracundiam formidant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 16 3:6)
hoc quo modo acciperent homines, quam probabilis necessitas futura esset, vereor etiam nunc neque prius desinam formidare, quam tetigisse te Italiam audiero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 10 1:6)
Cadit autem per se ille ipse praeclare, quo etiam satietas formidanda est magis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 63장 2:2)
Tita/num suboles, so/cia nostri sa/nguinis, Genera/ta Caelo, aspi/cite religatum a/speris Vinctu/mque saxis, na/vem ut horrisono/ freto Nocte/m paventes ti/midi adnectunt na/vitae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 23:6)
Nescis . . quantum saturam matronae formident.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, VI*2)
solus ego ex cunctis paveo somnumque torumque, et sequor imperium, magne Cupido, tuum.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 26:6)
Quae dum paventes exitus notos petunt, Leonis affliguntur horrendo impetu.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Asinus et leo venantes.4)
Constat pecora herbas secuta sic in insulas illas ut in extremam ripam procedere solere, nec prius intellegere mobile solum quam litori abrepta quasi illata et imposita circumfusum undique lacum paveant;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 8:1)
Ter formidatas reppulit illa manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 743)

SEARCH

MENU NAVIGATION