라틴어 문장 검색

Persius hic permagna negotia dives habebat Clazomenis et iam litis cum Rege molestas, durus homo atque odio qui posset vincere Regem, confidens, tumidus, adeo sermonis amari, Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Rupilii et Persii rixam facete describit.2)
"' ventum erat ad Vestae, quarta iam parte diei praeterita, et casu tum respondere vadato debebat, quod ni fecisset, perdere litem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias.38)
nil agit exemplum, litem quod lite resolvit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 2:18)
ilia vero linearis ratio et ipsa quidem cadit frequenter in causas (nam de terminis mensurisque sunt lites), sed habet maiorem quandam aliam cum arte oratoria cognationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 367:1)
ut, sitne parvis argumentis credendum, et pro testibus et in testes, in mediis litium medullis versantur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 12:5)
nam et plus auctoritatis adferunt ea, quae non praesentis gratia litis sunt comparata, et laudem saepe maiorem quam si nostra sint conciliant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 126:3)
nos porro, quando coeperit huius rei doctrina, non laboramus exquirere, quanquam apud Homerum et praeceptorem Phoenicem cum agendi tum etiam loquendi et oratores plures et omne in tribus ducibus orationis genus et certamina quoque proposita eloquentiae inter iuvenes invenimus, quin in caelatura clipei Achillis et lites sunt et actores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 276:1)
adiiciunt his, qui contra sentiunt, quod saepe, quae in allis litibus impugnarunt actores causarum, eadem in aliis defendant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 308:1)
nam et litigator rusticus illitteratusque de causa sua , quam orator, qui nesciet quid in lite sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 349:4)
partim aliorum sententiae , de his lite contenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 55:4)
nam est vero propius quod contra dicitur, nullam esse litem, si is, cum quo agatur, nihil respondeat, ideoque fieri statum a respondente.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 97:2)
nisi aliquid accusator respondet, nulla lis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 100:5)
causam, cui plurimae subiacent lites, quotiens factum non negatur, sed quia iusta ratione sit factum, defenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 110:1)
ita circa species easdem lis omnis versabitur translatis tantum aliquando partibus, ut in causis, quibus de praemio agitur, recte factum petitor probat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 168:2)
sed quia magis haec variantur in litibus et fere tradita sunt ab iis, qui de iudicialibus causis aliqua composuerunt, in illam partem differantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 187:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION