라틴어 문장 검색

Nam si eminus pomi quod malum dicitur figura visatur, non omni modo id malum est, potuit enim ex aliqua materia fingi mali similitudo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 22:1)
Sed metus est ne et ipse fallatur, si fallax opifex materiam quae pomi pondus imitaretur elegit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 22:5)
Quaero igitur cur noxam, quam pecudibus occisis solis radii non dederunt, lunare lumen effecerit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 16:4)
Pecudum autem putredo nihil aliud est nisi cum defluxio quaedam latens soliditatem carnis in humorem resolvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 17:3)
Pari ergo ratione infixum corpori pecudis lunari repugnat humori.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 34:3)
tunc pecudum faciles humana ad murmura linguae, Monstrosique hominum partus numeroque modoque Membrorum, matremque suus conterruit infans:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:22)
rituque ferarum Distentas siccant pecudes, et lacte negato, Sordidus exhausto sorbetur ab ubere sanguis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:34)
Nondum surgentibus altam In segetem culmis, cernit miserabile vulgus In pecudum cecidisse cibos, et carpere dumos, Et foliis spoliare nemus, letumque minantes Vellere ab ignotis dubias radicibus herbas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:50)
passusque inopes sine pondere ramos, Retulit Argolico fulgentia poma tyranno.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:23)
Et vinitorem farre pascis urbano Pictamque portas otiosus ad villam Holus, ova, pullos, poma, caseum, mustum.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII19)
primis sic maior gratia pomis, Hibernae pretium sic meruere rosae;
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXIX3)
Puella senibus dulcior mihi cycnis, Agna Galaesi mollior Phalantini, Concha Lucrini delicatior stagni, Cui nec lapillos praeferas Erythraeos, Nec modo politum pecudis Indicae dentem Nivesque primas liliumque non tactum;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVII1)
Alcinoo nullum poma dedisse putas?
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XLII5)
Faucibus ova tuis, poma, Severe, gulae.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XLIX2)
Cetera lascivis donavit poma puellis Mentula custodis luxuriosa dei.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCI2)

SEARCH

MENU NAVIGATION