라틴어 문장 검색

Valerius quadrato agmine peditem ducit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 58:1)
simul et cetera equestris pugna coepit, neque ita multo post et pedites superveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 62:1)
tum ad equites dictator advolat obtestans ut fesso iam pedite descendant ex equis et pugnam capessant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 219:1)
agite, iuvenes inquit, praestate virtute peditem ut honore atque ordine praestatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 677:2)
verecundiae erat equitem suo alienoque Marte pugnare, peditem ne ad pedes quidem degresso equiti parem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 694:1)
pedites ab dextro cornu egregie pugnavere haud segniter resistentibus Volscis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 776:1)
dictator autem parte altera subsidia et secundam aciem adortus circumagenti se ad dissonos clamores ac subitos tumultus hosti undique obiecerat victorem peditem equitemque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 301:1)
ostendite Romanis Volscisque neque equitibus vobis ullos equites nec peditibus esse pedites pares.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 411:2)
certatim patribus plebique manare gaudio lacrimae, donec revocatis in curiam patribus senatus consultum factum est ut tribuni militares contione advocata peditibus equitibusque gratias agerent, memorem pietatis eorum erga patriam dicerent senatum fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 86:1)
sic eques, sic pedes, ut praeceperat, pugnant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 132:1)
non equitem, non peditem sustinuere Praenestini.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 303:4)
tandem equites alius alium increpantes, quid deinde restaret quaerendo, si neque ex equis pepulissent hostem neque pedites quicquam momenti facerent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 71:1)
secutus pedes impetum equitum turbatis hostibus intulit signa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 422:1)
interim pedes equitem adsecutus, et totis iam copiis Samnis urgebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 539:2)
nunquam a pedite, nunquam aperta acie, nunquam aequis, utique nunquam nostris locis laboravimus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 286:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION