라틴어 문장 검색

Tantum valuit pulchritudo narrandi, ut omnes Phoenissae castitatis conscii, nec ignari manum sibi iniecisse reginam, ne pateretur damnum pudoris, conniveant tamen fabulae, et intra conscientiam veri fidem frementes malint pro vero celebrari quod pectoribus humanis dulcedo fingentis infudit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 6:1)
O magnae qui moenia prospicis urbis Tarpeia de rupe, Tonans, Phrygiique penates Gentis Iuleae, et rapti secreta Quirini, Et residens celsa Latialis Iuppiter Alba, Vestalesque foci, summique o numinis instar Roma, fave coeptis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:26)
Rupta quies populi, stratisque excita iuventus Diripuit sacris adfixa penatibus arma, Quae pax longa dabat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:50)
patrios permitte penates, Desertamque domum, dulcesque revisere natos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:11)
Si qua est, o maxime Caesar, Nobilitas, Pharii proles clarissima Lagi, Exsul in aeternum, sceptris depulsa paternis, Si tua restituat veteri me dextera fato, Complector regina pedes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:41)
nullo discrimine sexus Reginam scit ferre Pharos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:44)
Audax Thessalici nuper qui rupe sub Aemi Hesperiae cunctos proceres aciemque senatus Pompeiumque ducem, caussa spectare vetante, Non timuit, fatumque sibi promisit iniquum, Expavit servile nefas, intraque penates Obruitur telis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:9)
sed caeca iuventus Consilii, vastos ambit divulsa penates, Et nusquam totis incursat viribus agmen.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:25)
Dic mihi, quem portas, volucrum regina?
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LV1)
Pinguescant madido laeti nidore penates Flagret et exciso festa culina iugo.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXVII2)
Fons dominae, regina loci quo gaudet Ianthis, Gloria conspicuae deliciumque domus, Cum tua tot niveis ornetur ripa ministris Et Ganymedeo luceat unda choro:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, L1)
Nympha sacri regina lacus, cui grata Sabinus Et mansura pio munere templa dedit, Sic montana tuos semper colat Umbria fontes, Nec tua Baianas Sassina malit aquas:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LVIII1)
Annorum nitidique sator pulcherrime mundi, Publica quem primum vota precesque vocant, Pervius exiguos habitabas ante penates, Plurima qua medium Roma terebat iter:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXVIII1)
Contigeris regina meos si Polla libellos, Non tetrica nostros excipe fronte iocos.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXIV1)
Laurigeros habitat facundus Stella penatis, Clarus Hyanteae Stella sititor aquae;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, II6)

SEARCH

MENU NAVIGATION