라틴어 문장 검색

Hoc quoque, quod veniam leti valuere mereri, si positis pendas odiis, ignoscere pulchrum iam misero poenaeque genus vidisse precantem.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:26)
interdum subitam glacie labente ruinam mons dedit et tepidis fundamina subruit astris pendenti male fida solo.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:128)
per tot certamina docto crede seni, qui te tenero vice patris ab aevo gestatum parva solitus donare pharetrasº atque aptare breves umeris puerilibus arcus:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:184)
fluitant arcus ramisque propinquis pendentes placido suspirant igne pharetrae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae12)
tunc montis secreta patent, qui flexus in arcum aequora pendenti margine summa ligat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus20)
ipsi vela regent, ipsis donantibus auras navita tranquillo moderabitur aequore pinum.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:121)
inter cunabula consul proveheris, signas posito modo nomine fastos donaturque tibi, qui te produxerat, annus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:87)
hoc alterna fides, hoc simplex gratia donat.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:157)
accipit ille preces varias tardeque rogatus adnuit et magno pacem pro munere donat.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:278)
quaenam tot divis veniet nurus, omnibus arvis et toto donanda mari?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:392)
Di, quibus innumerum vacui famulatur Averni vulgus iners, opibus quorum donatur avaris quidquid in orbe perit, quos Styx liventibus ambit interfusa vadis et quos fumantia torquens aequora gurgitibus Phlegethon perlustrat anhelis — vos mihi sacrarum penetralia pandite rerum et vestri secreta poli:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:9)
"O maxime noctis arbiter umbrarumque potens, cui nostra laborant stamina, qui finem cunctis et semina praebes nascendique vices alterna morte rependis, qui vitam letumque regis (nam quidquid ubique gignit materies, hoc te donante creatur debeturque tibi certisque ambagibus aevi rursus corporeos animae mittuntur in artus):
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:18)
Mars donat Rhodopen, Phoebus largitur Amyclas et Delon Clariosque lares;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:62)
hic donat inemptas terra dapes.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:94)
si laetior adsit gloria, vestita spoliis donabere quercu."
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:174)

SEARCH

MENU NAVIGATION