라틴어 문장 검색

Sacra Iovi merito Tyrius pro fulmine ductor nequiquam Danaos ratus exarmasse ferebat, nec pater aetherius divomque has ullus ad aras, sed mala Tisiphone trepidis inserta ministris adstat et inferno praevertit vota Tonanti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권93)
Olim autem inceptae clamore exterrita pugnae regina extulerat notum penetralibus ensem, ensem sceptriferi spolium lacrimabile Lai.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권346)
nec certa facultas noscere, quem miseri vitent calcentve cruorem, at quibus est inlaesa domus vacuique doloris, aut deserta vagi Danaum tentoria lustrant immittuntque faces, aut - quae post bella facultas 3 - quaerunt, dispersus iaceat quo pulvere Tydeus, an rapti pateat specus auguris, aut ubi divum hostis, an aetheriae vivant per membra favillae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권15)
INTEREA uir Domini Augustinus uenit Arelas, et ab archiepiscopo eiusdem ciuitatis Aetherio, iuxta quod iussa sancti patris Gregorii acceperant, archiepiscopus genti Anglorum ordinatus est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII.2)
Epistulam uero, quam se Arelatensi episcopo fecisse commemorat, ad Uergilium Aetherii successorem dederat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVIII.3)
ut, quoties aere commoto manum quasi ad feriendum minitans exerit, nec adhuc tamen percutit, mox inploremus eius misericordiam, et discussis penetralibus cordis nostri, atque expurgatis uitiorum ruderibus, solliciti, ne umquam percuti mereamur, agamus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 3:8)
An te, Cydne, canam, tacitis qui leniter undis Caeruleus placidis per vada serpis aquis, Quantus et aetherio contingens vertice nubes Frigidus intonsos Taurus alat Cilicas?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 77)
Iam Nox aetherium nigris emensa quadrigis mundum cacruleo lauerat amne rotas, nec me sopierat menti deus utilis aegrae:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 47)
cuilibet apicem Dialem, dummodo homo sit, imponamus tradamus ancilia, penetralia, deos deorumque curam quibus nefas est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 450:3)
civile ius, repositum in penetralibus pontificum, evolgavit fastosque circa forum in albo proposuit, ut quando lege agi posset sciretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 680:1)
inter haec abstractam a penetralibus iugulant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 341:1)
vestae aedem petitam et aeternos ignes et conditum in penetrali fatale pignus imperi Romani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 394:1)
cyzici in prytaneo - id est penetrale urbis, ubi publice, quibus is honos datus est, vescuntur - vasa aurea mensae unius posuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 231:1)
cum creditae sanctitati adsentirentur omnes, cur igitur inquit polluit eam homicida, sanguine regis Eumenis violavit, et cum omnis praefatio sacrorum eos quibus non sint purae manus sacris arceat, vos penetralia vestra contaminari cruento latronis corpore sinetis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 47:1)
penetralia id est domorum secreta, dicta penetralia aut ab eo quod est 'penitus', aut a penatibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4841)

SEARCH

MENU NAVIGATION