라틴어 문장 검색

ille enim mecum, quasi tibi non liceret in Sicilia diutius commorari, ita locutus erat, tu autem, quasi concessum sit, ita deliberas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 8 3:3)
qui istinc veniunt, superbiam tuam accusant, quod negent te percontantibus respondere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 16 4:4)
neque enim displicet mihi imperatorem singulos percontari cum qua sit aliqui deprensus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 7 2:10)
deliberent utrum traiciant legiones ex Africa necne et ex Sardinia, et Brutum accersant necne, et mihi stipendium dent an decernant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 26 1:1)
sed quoniam subeunda fortuna est, eo citius dabimus operam ut veniamus, quo facilius de tota re deliberemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 5 1:11)
itaque cum totum iter et navigationem consumpsisset partim in percontando a peritis partim in rebus gestis legendis, in Asiam factus imperator venit, cum esset Roma profectus rei militaris rudis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 3:3)
certum est deliberatumque quae ad causam pertinere arbitror, omnia non modo dicere verum etiam libenter audacter libereque dicere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 11장 2:3)
non quicum deliberaverit, quem certiorem fecerit, unde istud vobis suspicari in mentem venerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 21장 1:8)
ut saepe cum eis qui audiunt, non numquam etiam cum adversario quasi deliberet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 40장 2:1)
sed si monendo, si cohortando, si percontando, si communicando, si interdum etiam una legendo, audiendo, nescio cum docendo etiam aliquid aliquando possis meliores facere, cur nolis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 42장 2:3)
Aufidius praetorius et in senatu sententiam dicebat nec amicis deliberantibus deerat et Graecam scribebat historiam et videbat in litteris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 112:9)
Itaque cum maesti deliberaremus, quonam genere praesentem evitaremus procellam, unus servus Agamemnonis interpellavit trepidantes et Quid?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 26:6)
qui ne deliberavit quidem, ut videretur cunctatus, verum statim ab extrema parte verbi consurrexit et fratrem Ascylton elegit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 80:11)
Nam impetu quodam et instinctu procurrere ad mortem commune cum multis, deliberare vero et causas eius expendere, utque suaserit ratio, vitae mortisque consilium vel suscipere vel ponere ingentis est animi.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 10:2)
Hoc facto Nepotis commotus praetor qui centumviralibus praesidet, deliberaturus an sequeretur exemplum, inopinatum nobis otium dedit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION