라틴어 문장 검색

talem eum centurio trucidavit coram Pelagone spadone quem Nero centurioni et manipulo, quasi satellitibus ministrum regium, praeposuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 59장5)
ea diu paelex et adulteri Neronis, mox mariti potens, quendam ex ministris Octaviae impulit servilem ei amorem obicere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 60장3)
et visus idoneus maternae necis patrator Anicetus, classi apud Misenum, ut memoravi, praefectus, levi post admissum scelus gratia, dein graviore odio, quia malorum facinorum ministri quasi exprobrantes aspiciuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 62장4)
die pacta Tiberius Alexander, inlustris eques Romanus, minister bello datus, et Vinicianus Annius, gener Corbulonis, nondum senatoria aetate et pro legato quintae legioni impositus, in castra Tiridatis venere, honori eius ac ne metueret insidias tali pignore;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 28장6)
erat nauarchus in ea classe Volusius Proculus, occidendae matris Neroni inter ministros, non ex magnitudine sceleris provectus, ut rebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 51장2)
illa contra sibi quoque destinatam mortem adseverat manumque percussoris exposcit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장2)
suadentique venas abrumpere animum quidem morti destinatum ait, sed non remittere percussori gloriam ministerii.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 9장6)
aderat filia, super ingruens periculum longo dolore atrox, ex quo percussores Plauti mariti sui viderat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 10장5)
se enim ministros deorum, illos conscios putant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 5:2)
ad auctorem ac ducem ut minister fortunam referebat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 8장 3:2)
plures obtulisse ultro percussoribus iugulum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 41장6)
de percussore non satis constat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 41장9)
centurio is praetoriae cohortis, a Galba custodiae Pisonis additus, stricto pugione occurrens armatis et scelus exprobrans ac modo manu modo voce vertendo in se percussores quamquam vulnerato Pisoni effugium dedit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 43장2)
multos e magistratibus, magnam consularium partem Otho non participes aut ministros bello, sed comitum specie secum expedire iubet, in quis et Lucium Vitellium, eodem quo ceteros cultu, nec ut imperatoris fratrem nec ut hostis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 88장2)
uxor eius cum se percussoribus obtulisset, simul interfecta est, nihil eorum quae fierent Vitellio anquirente:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 59장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION