라틴어 문장 검색

simul nuntiare iussi perfugas sibi non omnes redditos esse, ac magnam partem eorum palam Carthagini obversari dici;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 110:1)
perfugas et , quos inquirendo vestigare potuerint, reddidisse et de ea re missuros legatos Romam qui senatui satisfacerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 201:1)
missis deinde nuntiis Corcyram, ut onerariae naves in sinum venirent Ambracium, ipse progressus modicis itineribus quarto die in monte Cercetio posuit castra, eodem Amynandro cum suis auxiliis accito, non tam virium eius egens, quam ut duces in Thessaliam haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 166:1)
Romanis eum cedere tota Illyrici ora, perfugas remittere ac si qui sint captivi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 460:2)
postero die Nabis Argis se cedere ac deducere praesidium, quando ita Romanis placeret, et captivos et perfugas redditurum dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 397:2)
perfugas et captivos omnibus sociis populi Romani civitatibus redderet et Messeniis omnia quae comparerent quaeque domini cognossent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 425:1)
non tam fidem dictis perfuga fecit quam perculso metu relinquendi castra causam probabilem praebuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 336:1)
ingentem vim peditum equitumque venire, ex India elephantos accitos, ante omnia, quo maxime credebant moveri multitudinis animos, tantum advehi auri, ut ipsos emere Romanos posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 373:1)
litteris Eurylochi admoniti propinqui amicique et qui eiusdem factionis erant liberos et coniugem eius cum sordida veste, tenentes velamenta supplicum, in contionem frequentem acciverunt singulos universosque obtestantes ne insontem indemnatum consenescere in exilio sinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 403:1)
ceterum Heraclea capta fregit tandem animos Aetolorum, et paucos post dies quam ad bellum renovandum acciendumque regem in Asiam miserant legatos, abiectis belli consiliis pacis petendae oratores ad consulem miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 318:1)
Aemilius Eumene a Pergamo accito adhibitis et Rhodiis consilium habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 212:1)
captivos perfugasque redderent Romanis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 106:4)
perfugas fugitivos captivos reddito Romanis sociisque, praeterquam si qui capti, cum domos redissent, iterum capti sunt, aut si qui eo tempore ex iis capti sunt qui tum hostes erant Romanis, cum intra praesidia Romana Aetoli essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 123:1)
centum funditores ab Aegio et Patris et Dymis acciti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 356:2)
hic tumultus consulem Peloponnesum adduxit, iussuque eius Elin concilio indicto Lacedaemonii ad disceptandum acciti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 385:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION