라틴어 문장 검색

Dumque adhuc ferro certatur et ignibus, turri collapsa, cum patuisset iter in urbem, nudato propugnatoribus loco, quos periculi disiecerat , Persarum agmina undique ululabili clamore sublato, nullo cohibente cuncta oppidi membra complebant, caesisque paucissimis, residui omnes mandatu Saporis vivi comprehensi, ad regiones Persidis ultimas sunt asportati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 6장 7:1)
Et licet ad praesciscendos adversos subitosque motus, id munimentum opportune locavit antiquitas, dispendio tamen fuit rei Romanae, cum defensorum iactura aliquotiens interceptum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 6장 9:2)
Exciso itaque oppido, rex Nisibin prudenti consilio vitans, memor nimirum quae saepius ibi pertulerat, dextrum latus itineribus petit obliquis, Bezabden, quam Phaenicham quoque institutores veteres appellarunt, vi vel promissorum dulcedine illectis defensoribus retenturus, munimentum impendio validum in colle mediocriter edito positum, vergensque in margines Tigridis, atque ubi loca suspecta sunt et humilia, duplici muro vallatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 1:1)
Quibus adire propius ausis, defensores moenium ideo pepercerunt, quod cohaerenter sibi iunctos duxerant eisdem notos ingenuos Singarae captos:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 4:1)
Sed diu cum exitio decernentes, postremo periculis obiectavere semet abruptis, et agitantes arietes denso saxorum molarium pondere, fomentisque ignium variis ire protinus vetabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 12:1)
Quod cum omni arte temptaret, nunc promissis defensores alliciens, nunc poenas cruciabiles minitans, aliquotiens struere aggeres parans, obsidionalesque admovens machinas, multis acceptis vulneribus quam illatis, omisso vano incepto, tandem abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 18:1)
Iamque inde uti me creatum Caesarem pugnarum horrendis fragoribus obiecisti, potestate delata contentus, currentium ex voto prosperitatum, nuntiis crebris (ut apparitor fidus), tuas aures implevi, nihil usquam periculis meis assignans, cum documentis assiduis constet, diffusis permixtisque passim Germanis, in laboribus me semper visum omnium primum, in laborum refectione postremum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 6:1)
Et nequid omitteret, quod ante fervorem certaminum erat necessario praestruendum, viris prudentibus missis, condicione posita dupla, urgebat moenium defensores redire ad suos, alienis sine cruore concessis, aut in dicionem venire Romanam, dignitatibus augendos et praemiis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 7:1)
Atque cum illi destinatione nativa reniterentur, ut dare nati periculisque et laboribus indurati obsidioni congrua parabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 7:2)
Et licet defensores sub obtentis ciliciis, ne conspicerentur ab hostibus, latebant intrinsecus, tamen quotiens flagitabat necessitas, lacertos fortiter exsertantes, lapidibus subiectos incessebant et telis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 9:2)
Et vimineae crates cum procederent confidenter, essentque parietibus iam contiguae, dolia desuper cadebant et molae, et columnarum fragmenta, quorum ponderibus nimiis obruebantur oppugnatores, hiatuque violento disiectis operimentis, cum periculis ultimis evadebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 10:1)
Verum has admoventes fortitudine magna, Romani licet difficile defensabant, tamen cupiditate potiundi oppidi ne prompta quidem pericula non contemnebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 14:1)
Iamque aggeribus cumulatius excitatis, defensores, ni vigilassent, exitium affore iam sperantes, in audaciam ruere praecipitem, et repentino decursu, portis effusi, primosque adorti nostrorum, faces sitellasque ferreas onustas ignibus in arietes magnis viribus iaciebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 16:1)
Eodem tempore Faustinam nomine sortitus est coniugem, amissa iam pridem Eusebia, cuius fratres erant Eusebius et Hypatius consulares, corporis morumque pulchritudine pluribus antistante, et in culmine tam celso humana, cuius favore iustissimo exemptum periculis, declaratumque Caesarem rettulimus Iulianum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 6장 4:1)
Ordine itaque scutorum gemino Aquileia circumsaepta, concinentibus sententiis ducum, conveniens visum est ad deditionem allicere defensores, minacium blandorumque varietate sermonum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION