라틴어 문장 검색

Has , inquit, parvitates rerum et has omnes officiorum aestimationes alia nonnumquam momenta extrinsecus atque aliae quasi appendices personarum et causarum et temporum et circumstantiae ipsius necessitates, quas includere in praecepta difficilest, moderantur et regunt et quasi gubernant et nunc ratas efficiunt, nunc inritas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 29:2)
Non ergo isti omnes soloecismus quid esset ignorarunt, sed et Gracchus 'dicturum' et Quadrigarius '' et' facturum' et Antias ' processurum et Plautus 'occisurum' et Laberius 'facturum' indefinito modo dixerunt, qui modus neque in numeros neque in personas neque in tempora neque in genera distrahitur, sed omnia istaec una eademque declinatione complectitur,
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 14:1)
Caecilius vero hoc in loco ridiculus magis quam personae isti quam tractabat aptus atque conveniens videri maluit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 15:1)
Lex deinde Antia praeter sumptum aeris id etiam sanxit, ut qui magistratus esset magistratumve capturus esset, ne quo ad cenam, nisi ad certas personas, itaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 14:1)
Personae vocabulum lepide sit quamque esse vocis eius originem dixerit Gavius Bassus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VII 1:1)
LEPIDE, mi hercules, et scite Gavius Bassus in libris, quos De Origine Vocabulorum composuit, unde appellata persona sit interpretatur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VII 2:1)
Nam caput, inquit, et os coperimento personae tectum undique unaque tantum vocis emittendae via pervium, quoniam non vaga neque diffusa est, set in unum tantummodo exitum collectam coactamque vocem ciet, magis claros canorosque sonitus facit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VII 3:1)
Quoniam igitur indumentum illud oris clarescere et resonare vocer facit, ob eam causam 'persona' dicta est, 'o' littera propter vocabuli formam productiore.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VII 3:2)
Si generalis species occecurrerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IX 12:2)
Chalcidicaque levis tandem superastitit arce, quoniam poetae ipsi quaedam κατα` πρόληψιν historiae dicere ex sua persona concedi solet, quae facta ipse postea scire potuit, sicut Vergilius scivit de Lavinio oppido et de colonia Chalcidicensi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 8:1)
Confudit, inquit, et personas diversas et tempora.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 16:1)
Est enim persona, quae hoc aput Laberium dicit, divitis avari et parci, sumptum plurimum asotiamque adulescentis vivide plorantis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVII 4:1)
Lex, inquit, est generale iussum populi aut plebis, rogante magistratu.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 3:2)
Non sunt enim generalia iussa neque de universis civibus, sed de singulis concepta;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 5:1)
PLATO, veritatis homo amicissimus eiusque omnibus exhibendae promptissimus, quae omnino dici possint in desides istos ignavosque, qui obtentu philosophiae nominis inutile otium et linguae vitaeque tenebras secuntur, ex persona quidem non gravi neque idonea, vere tamen ingenueque dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXII 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION