라틴어 문장 검색

stultitiam autem et timiditatem et iniustitiam et intemperantiam cum dicimus esse fugiendas propter eas res, quae ex ipsis eveniant, non ita dicimus, ut cum illo, quod positum est, solum id esse malum, quod turpe sit, haec pugnare videatur oratio, propterea quod ea non ad corporis incommodum referuntur, sed ad turpes actiones, quae oriuntur e vitiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 50:2)
de pertinentibus nihil est bonum praeter actiones honestas, de efficientibus nihil praeter amicum, sed et pertinentem et efficientem sapientiam volunt esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 71:3)
nam quia sapientia est conveniens actio, est illo pertinenti genere, quod dixi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 71:4)
quod autem honestas actiones adfert et efficit, [id] efficiens dici potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 71:5)
est autem eius generis actio quoque quaedam, et quidem talis, ut ratio postulet agere aliquid et facere eorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 75:6)
hoc non est positum in nostra actione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 21:5)
quam ob rem utrique idem faciunt, ut si laevam partem neglegerent, dexteram tuerentur, aut ipsius animi, ut fecit Erillus, cognitionem amplexarentur, actionem relinquerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 50:4)
apparet statim, quae sint officia, quae actiones.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 63:7)
est autem etiam actio quaedam corporis, quae motus et status naturae congruentis tenet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 47:4)
aufert enim sensus actionemque tollit omnem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 73:6)
itaque omnis honos, omnis admiratio, omne studium ad virtutem et ad eas actiones, quae virtuti sunt consentaneae, refertur, eaque omnia, quae aut ita in animis sunt aut ita geruntur, uno nomine honesta dicuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 81:3)
quae cum Zeno didicisset a nostris, ut in actionibus praescribi solet, 'de eadem re [fecit] alio modo'. hoc tu nunc in illo probas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 117:4)
animi cognitionem amplexatus est, actionem reliquit 135 30sq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)236)
nam et de figuris deorum et de locis atque sedibus et de actione vitae multa dicuntur, deque is summa philosophorum dissensione certatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 2:3)
sed ad hanc confirmandam opinionem anquirit animus et formam et vitam et actionem mentis atque agitationem in deo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 45:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION