라틴어 문장 검색

quae cum est aquilonia aut australis, in lunae quoque cursu est et brumae quaedam et solstitii similitudo, multaque ab ea manant et fluunt quibus et animantes alantur augescantque et pubescant maturitatemque adsequantur quae oriuntur e terra.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 50:3)
quo constituto sequitur ab animantibus principiis eam esse generatam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 75:6)
stirpes enim terrae inhaerent, animantes autem adspiratione aeris sustinentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 83:4)
Quae enim classium navigatio aut quae instructio exercitus aut, rursus ut ea quae natura efficit conferamus, quae procreatio vitis aut arboris, quae porro animantis figura conformatioque membrorum tantam naturae sollertiam significat quantam ipse mundus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 85:3)
idem annuas frigorum et calorum facit varietates, idemque et volatus alitum sustinet et spiritu ductus alit et sustentat animantes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 101:2)
itaque et mari continuatus et iunctus est et natura fertur ad caelum, cuius tenuitate et calore temperatus vitalem et salutarem spiritum praebet animantibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 117:2)
ita relinqui nihil praeter ignem, a quo rursum animante ac deo renovatio mundi fieret atque idem ornatus oreretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 118:5)
iam vero vites sic claviculis adminicula tamquam manibus adprehendunt atque ita se erigunt ut animantes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 120:4)
Pastum autem animantibus large et copiose natura eum qui cuique aptus erat comparavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 121:4)
tantam ingenuit animantibus conservandi sui natura custodiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 124:6)
quod cum ex utero elapsum excidit, in is animantibus quae lacte aluntur omnis fere cibus matrum lactescere incipit, eaque quae paulo ante nata sunt sine magistro duce natura mammas adpetunt earumque ubertate saturantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 128:3)
Iam diei noctisque vicissitudo conservat animantes tribuens aliud agendi tempus aliud quiescendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 132:2)
in pulmonibus autem inest raritas quaedam et adsimilis spongiis mollitudo ad hauriendum spiritum aptissima, qui tum se contrahunt adspirantes tum inre spiritu dilatantur, ut frequenter ducatur cibus animalis, quo maxime aluntur animantes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 136:4)
soli enim ex animantibus nos astrorum ortus obitus cursusque cognovimus, ab hominum genere finitus est dies mensis annus, defectiones solis et lunae cognitae praedictaeque in omne posterum tempus, quae quantae quando futurae sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 153:2)
Quibus rebus expositis satis docuisse videor hominis natura quanto omnis anteiret animantes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 153:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION